# Carmen Paschale 4.1.90-141

Sedulius, Carmen Paschale, Book 4, lines 4.1.90-4.1.141. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius/carmen-paschale/4.1.90

Sic etiam variis finem languoribus esse
Fecit et exclusos semper reticere coegit
Daemonas ac talem prohibet se pandere testem.
Olim quippe ferox et nigrae mortis amator
Ille nocens anguis, deiectus culmine caeli
Cum pompis sociisque suis omnique nefandae
Agmine militiae, Christum, quem noverat illic,
Conspicit in terris, velamine carnis opertum,
Et gemit esse homini Dominum virtutis amicum.
Dumque Tyri transgressus iter, Sidonia rursus
Arva legens, placidas Dominus calcaret harenas,
Curavit gemino miserum spiramine clausum,
Qui vocem non ore dabat, non aure trahebat,
Sidereaeque manus ruptis penetralibus omnes
Adtactu patuere fores, laetusque repente
Audirique loquens meruitque audire loquentes.
Tu quoque virtutis sensisti munus erilis
Procumbens oculis, cuius in lumine Christus
Expuit et speciem simulatae mortis ademit.
Hinc maiora docens populos caelestia verum
Se reserat sermone Deum turbasque frequentes,
Quae nimis inruerant, cupiens vitare parumper
Stagna petit parvaque sedens in Simonis alno,
Litore sistentem firmabat ab aequore plebem.
Et dictis iam finis erat; tunc altius actam
In pelagus iubet ire ratem vastoque profundo
Retia dimitti piscantia, quae nihil omnem
Claudere per noctem vacuo potuere labore.
Simon paret ovans et aquosis gentibus instans
Linea claustra iacit tantumque inmanis apertos
Implevit captura sinus, ut praeda redundans
Turbaret geminas cumulato pisce carinas:
Nam socia stic puppis erat: sic maxima saepe
Gaudia non ferimus propensaque vota timemus;
Quodque Deo facile est homines optare nec audent.
Talibus insignis virtutibus ibat in urbem,
Quae sit dicta Naim, populo vallatus ipimo
Et grege discipulum, miserum cum comminus ecce
Conspicit ecferri iuvenem gelidumque cadaver,
Pluribus exsequiis et inani funere passum
Triste ministerium, cuius sors invida matrem
Iamdudum viduam gemina viduaverat urna.
Nec remorata diu pietas, inimica doloris,
Auxilium vitale tulit tactoque feretro
'Surge' ait 'o iuvenis'; parensque in tempore dicto
Mortuus adsurgit, residensque loquensque revixit
Atque comes genetricis abit: nam funere torpens
Et licet amissae passus discrimina vitae,
Non poterat famulus Domino clamante tacere
Nec vita praesente mori. mox agmine verso
Deponens trepidum recidivo tramite luctum,
Candida felicem revocavit pompa parentem.

---

Sedulius, CARMEN PASCHALE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sedulius.html.
