# Carmen Paschale 5.1.182-226

Sedulius, Carmen Paschale, Book 5, lines 5.1.182-5.1.226. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius/carmen-paschale/5.1.182

Protinus in patuli suspensus culmine ligni,
Relligione pia mutans discriminis iram,
Pax crucis ipse fuit, violentaque robora membris
Illustrans propriis, p&oelig;nam vestivit honore,
Suppliciumque dedit signum magis esse salutis,
Ipsaque sanctificans in se tormenta beavit.
Neve quis ignoret, speciem crucis esse colendam,
Quæ Dominum portavit ovans, ratione potenti
Quattuor inde plagas quadrati colligit orbis.
Splendidus auctoris de vertice fulget Eous,
Occiduo sacræ lambuntur sidere plantæ,
Arcton dextra tenet, medium læva erigit axem,
Cunctaque de membris vivit natura creantis,
Et cruce complexum Christus regit undique mundum.
Scribitur et titulus, Hic est rex Iudæorum,
Quo nihil a deitate vacet: nam c&oelig;litus actum
Hoc Hebræa refert, hoc Græca, Latinaque lingua.
Hoc docet una fides, unum ter dicere regem.
Huius in exuviis sors mittitur, ut sacra vestis.
Intemerata manens, a Christo schisma vetaret.
Quin etiam insontis latere ex utroque cruentos
Constituere viros, meritum licet omnibus unum
Non faciat similis quamvis sententia; namque
Inter carnifices sancto pendente latrones,
Par est p&oelig;na trium, sed dispar causa duorum.
Hi mundo sunt quippe rei pro crimine multo;
Huic reus est mundus, salvatus sanguine iusto.
Suppliciisque tamen rerum dominator in ipsis
Iura potestatis non perdidit: æquus utrumque
Iudex namque tuens, hunc eligit, hunc reprobavit,
Amborum merita præcelso examine pensans.
Unus enim, quem vita ferox nec morte reliquit,
In Dominum scelerata movens convicia, dictis
Mordebat propriis, et tamquam setiger hircus
Ore venenoso vitem lacerabat am&oelig;nam:
Alter, adorato per verba precantia Christo,
Saucia deiectus flectebat lumina, tantum
Lumina, nam geminas arcebant vincula palmas.
Quem Dominus, ceu pastor ovem deserta per arva,
Colligit errantem, secumque adducere gaudet
In campos, paradise, tuos, ubi flore perenni
Gramineus blanditur ager, nemorumque voluptas,
Irriguis nutritur aquis, interque benigne
Conspicuos pomis non deficientibus hortos
Ingemit antiquum serpens habitare colonum.

---

Sedulius, CARMEN PASCHALE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sedulius.html.
