# Carmen Paschale 5.1.365-413

Sedulius, Carmen Paschale, Book 5, lines 5.1.365-5.1.413. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius/carmen-paschale/5.1.365

Mox aliis conviva potens in fragmine panis
Agnitus enituit, qui verus panis apertis
Semper adest oculis, fidei quos gratia claros
Efficit, ut Dominum viventem cernere possint.
Sæpe dehinc proprios diversi temporis horis
Discipulos manifestus adit, vescentibus illis,
Extemplo nunc ora ferens, nunc piscis obusti,
Atque favi mandens epulas, quo rite doceret,
Corporeas res esse dapes, seseque videri
In membris, quibus ante fuit. Formidine rursus
Plebis apostaticæ, Dominum quæ cæca negasset,
Cum foribus clausis resideret turba fidelis,
Pace salutantis sese intulit, atque foratas
Expediens palmas, nudat latus: ast ibi Thomas,
Cui Didymus cognomen erat, cum fratribus una
Non fuerat, dubiamque fidem sub corde gerebat.
Donec rursus, eo pariter residente, veniret,
Qui numquam subtractus erat. Tunc limine clauso
Constitit in medio, non dedignatus apertum
Discipulo monstrare latus, tactuque probari
Vulneris, et mentem patienter ferre labantis.
Agnitus hinc potius, quod sit dubitantis amicus.
Quisquis enim artifices cæca sub imagine fraudes
Instruit, et vanas cupit exercere figuras,
Non vult agnosci, non vult, sua facta requiri,
Ut lateant sub nube doli, nebulaque recludens
Omnia, sollicitos odit simulator amicos.
Gnarus item Dominus, Petro piscante per æquor
Cum sociis, captum esse nihil, dimittere lina
In dextras hortatur aquas, mox gurgite clauso
Pendula fluctivagam traxerunt retia prædam,
Per typicam noscenda viam: nam retia dignis
Lucida sunt præcepta Dei, quibus omnis in illa
Dextra parte manens concluditur, ac simul ulnis
Fertur apostolicis Domini ad vestigia Christi.
Nec piscis, prunæque vacant, et panis, in uno
Discipulis inventa loco; quisnam ambigat, unam
Hic rebus constare fidem, quippe est aqua piscis,
Christus adest panis, sanctusque Spiritus ignis.
Hinc etenim abluimur, hoc pascimur, inde sacramur.
Tunc epulis præceptor eos invitat odendis,
Alloquiis de more piis, mensamque petentes
Unanimes nota Domini bonitate fruuntur,
Et Christum sensere suum, modicoque paratu
Postquam victa fames, et surrexere relictis
Rite toris, an corde Petrus se diligat alto,
Explorat Dominus: Petrus annuit: ergo nitentes
Pastor amans augere greges, operario in omni
Parte bono commendat oves, commendat et agnos.

---

Sedulius, CARMEN PASCHALE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sedulius.html.
