Latin
Book 5, lines 5.1.43-5.1.92
Sedulius, Carmen Paschale 5.1.43-92
Not analysed yet
Tantumdem sceleris, terdena numismata sumens
Argenti, parvo cæcatus munere gessit,
Quantum, cuncta simul terrarum regna, marisque
Divitias, omnemque vagis cum nubibus æthram
Si caperet, gesturus erat: neque enim bona mundi
Sufficerent magni fuso pro sanguine Christi,
Qui pater est mundi, qui fecerat, hunc quoque nasci.
Atque utinam sterili damnatus matre nequisset
Natalem sentire diem, nec luminis huius
Hausisset placidas flabris vitalibus auras
æterno torpore latens, miseroque fuisset
Sors melior nescire datam, quam perdere vitam,
Aut male fusus humo, confestim munera lucis
Perderet, ut pulvis, quem ventus proiicit ingens
A facie terræ, rapidisque volatibus actus
Spargitur in vacuas nebulis obscurior umbras.
Tune cruente, ferox, audax, insane, rebellis,
Perfide, crudelis, fallax, venalis, inique,
Traditor immitis, fere proditor, impie latro,
Prævius horribiles comitaris signifer enses?
Sacrilegamque aciem, gladiis, sudibusque minacem
Cum moveas, ore ora premis, mellique venenum
Inseris, et blanda Dominum sub imagine prodis?
Quid socium simulas, et amica fraude salutas?
Numquid terribiles aut pax coniurat in enses,
Aut truculenta pio lupus oscula porrigit agno?
Traditus ergo viris operator sanctus iniquis,
Consuetam non liquit opem, pueroque revulsam
Ense Petri, nequa pius a pietate vacaret,
Reddidit auriculam; nec enim vindicta Tonanti
Conveniens humana fuit, qui millia Patrem
Angelicas sibimet legiones poscere posset
Plus duodena dari, si mallet sumere pœ nas
De meritis, quam sponte suas ignoscere plagas.
Tunc parci mucrone iubet, quia venerat ipse
Ponere pro cunctis animam, non tollere cuiquam.
Namque Petro, clara iamdudum voce fatenti,
Cum Domino se velle mori, Prius aliger, inquit,
Quam gallus cantet, hac me ter nocte negabis,
Non reprobando fidem, sed prædicendo timorem.
Continuo ad tristes Caiphæ deducitur ædes.
Ille sacerdotum fuerat tunc denique princeps,
Et princeps scelerum, namque hoc residente cathedra
Pestifera, falsis agitatum testibus ardet
Concilium, iam iamque volant mendacia mille
In Dominum, vanis hominum conflata favillis,
Et pereunt levitate sui, velut ignis oberrans
Arentes stipulas, vires cui summa cremandi
Materies infirma rapit, victoque furore
Labitur invalidæ deformis gloria flammæ.