Latin
Lines 3.1-3.42
Sedulius, De Verbi Incarnatione 3.1-42
Unproofread scanNot analysed yet
Omnipotens genitor tandem miseratus ab alto
Postquam cuncta dedit caelo constare sereno,
Omnibus in terris diuinum aspirat amorem,
Semper honore pio nomen Natique Patrisque
Ornare et canere paribusque in regna uocari.
Auspiciis, hinc progeniem uirtute futuram
Egregiam, et totum quae legibus occupet orbem.
Ne tamen in terris mortalia pectora turbet
Ignotum numen, Deus aethere missus ab alto
Mortalis uisus potuit, quantusque uideri.
Virgo matura fuit, iam plenis nubilis annis,
Cui genus a proauis ingens nomenque decusque,
Intemerata toris . talem se laeta ferebat,
Casta pudicitiam miro seruabat amore.
Huic se forma Dei ,caelo dimissus ab alto
Spiritus, intus alit et casto corpore miscet.
Ante tamen dubiam dictis solatur amicis:
Alma parens ,mundi Dominum paritura potentem
(Nam te digna manent generis cunabula sancti),
Vade, ait, o felix nati pietate ,quocumque uocaris,
Auspiciis manifesta nouis ! hic uertitur ordo,,
Huius in aduentu fides et fama perennis.
Dixerat: illa pauens oculos suffusa nitentis,
Suspirans imoque trahens a pectore uocem
Virgo refert: haut equidem tali me dignor honore
Non opis est nostrae) nec fas ,nec coniugis umquam
Praetendi taedas aut haec in foedera ueni.
Sed post iussa Deum nihil est, quod dicta recusem.
Accipio agnoscoque libens :sequor omina tanta
Promissisque Patris exsequar caelestia dona,
Admiranda Dei tantarum munera laudum.
Panditur interea domus omnipotentis Olympi
Sideream in sedem, terras unde arduus omnis
Aspicit, et natum uerbis conpellat amicis:
Nate, meae uires, mea magna potentia solus,
Nate, mihi quem nulla dies ab origine rerum ,
Dissimilem arguerit ,comitem complector in omnis.
Te sine nil altum mens inchoat: omnia mecum
Aeternis regis imperiis; et quidquid ubique est,
Nulla meis sine te quaeretur gloria rebus:
Omnia sub pedibus, qua sol utrumque recurrens
Aspicit oceanum, uertique regique uidebunt.