Latin
Lines 3.87-3.111
Sedulius, De Verbi Incarnatione 3.87-111
Unproofread scanNot analysed yet
Quae uero nunc quoque uobis ,dum uita manebit,
Praemia digna feram? non uobis numine nostro
Diuitis uber agri rerumque opulentia derit.
Fundit humo facilem nictum iustissima tellus-
Prouentuque onerat sulcos atque horrea uincit,
Floret ager, spumat plenis uindemia labris,
Exuberant fetus ramos frondentis oliuae:
Quotque in flore nouo pomis se fertilis arbor
Induerit, totidem autumno matura tenebit.
Non liquidi gregibus fontes, non gramina derunt,
Et quantum longis carpent armenta diebus,
Exigua tantum gelidus ros nocte reponit.
Haec sunt, quae nostra deceat uos uoce moneri.
Viuite felices et condita mente tenete.
Haec ubi dicta dedit ,mox sese attollit in auras
Suspiciens caelum, caput inter nubila condit.
Atque ita discedens terris animisque suorum
Concretam exemit labem purumque relinquit
Aetherium sensum atque aurai simplicis ignem.
Ex illo celebratus honos, laetique minores
Seruauere diem atque haec pia sacra quotannis
Matres atque uiri, pueri innuptaeque puellae
Carminibus celebrant paterisque altaria libant.
Ast ego qui cecini magnum et mirabile numen,
Haec eadem gentique meae generique manebunt.