# Epigramma 1.3.1-29

Sedulius, Epigramma, 1.3.1 to 1.3.29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius/epigramma/1.3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sedulius/epigramma/1.3.1

Hoc epigramma exstat in Vatic. 1, et Aldo statim post elegiam, et ante hymnum A solis, in Reg. 5, post hunc hymnum, ubi inscribitur Sedulii epigramma. In editione Ascensiana collocatum est inter carmen paschale, et hymnum. Productum etiam est a Barthio e suo codice lib. x. Advers. c. 9, et Usserio Antiquit. Britann. cap. 16; in quodam vetusto ms. inventum fuit a Poelmanuo, descriptum a Fabricio in poetarum christianorum corpore p. 662, excusum etiam ab editore Scoto. Heinsius idem epigramma reperit in codice Nansii. Barthius loc. cit., Non vero, ait, indignum est Sedulio hoc epigrammation, Cum maxime vel ex eo ejus indoles eluceat, quod acumen in voculis paribus te tua, tete, tibi, quaerit: quod genus cum honestate quadam amat hic Christi olor. Goldastus in Manuali Biblico vocat orationem Sedulii, et post elegiam describit. Quatuor tantum sunt versus epigrammatis, ut apud atios exstat: sed in Reg. 5 alii plures adduntur, quos censeo esse exscriptoris Matthiae filii Adae Sculteri, Mansionarii in ecclesia Cracoviensi. Ita igitur continenter procedit epigramma: Finem carmen habet, nec lauri serta requiro.—Tu studii merces esto, Maria, mei.— Tardus ego laudum pelagus lustrare tuarum—Exigua coepi, Virgo serena, manu.—Exemplum praebeus aliis imitabile doctis, — Ut coeptis studeant addere plura meis: — Et Jove cum falso saeva Junone relicta, — Incipiant veram te celebrare deam.—Nunc ubi magna sedes hominum regina beatrix,—A dextris nati plena decore tui. —Qui cum Patre Deo vivens per saecula cuncta, — Una cum sancto flamine regnat: amen. In versu Nunc, ubi obscure scriptum est Nunc, et in v. Qui cum, etc. non satis clare cuncta. Primum distichum Finem carmen habet, etc.; aliis in locis ejusdem codicis reperitur. In pentametro, Incipient veram te celebrare deam, merito displicebit, quod Virgo Deipara vocetur vera dea.

---

Sedulius, Epigramma, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp345/tmp345/tmp345.tmp345.opp-lat1.xml.
