Latin
1.3.57 to 1.3.64
Sedulius, Epigramma 1.3.57-64
Unproofread scanNot analysed yet
et videtur esse vera, cum facile faciente in favente a librariis mutari potuerit. Goldastus edidit tete manente quod neque metro neque sensui congruit. Sequitur, ut descriptis jam veris carminibus Sedulii appendices addam: in quarum prima versus, qui a nonnullis falso Sedulio imputati sunt, ascribam: in reliquis ea colligam, quae ad laudes ejus, aut opera illustranda pertinere posse arbitratus suus. Centoni Virgiliano in prima appendice subjiciam versus Virgilii a Martenio collectos, et a me iterum collatos, ex quibus Cento coalescit. Cur autem istiusmodi Cento inter Sedulii carmina reponi non debeat, disserui in Proleg. num. 54 seq. contra Martenium qui in eo carmine centonario cumdem stylum atque in Carmine Paschali Sedulii sibi visus est deprehendisse.