# Epistola ad Macedonium 1-7

Sedulius, Epistola ad Macedonium, 1 to 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius/epistola-ad-macedonium/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sedulius/epistola-ad-macedonium/1

SANCTO AC BEATISSIMO PATRI MACEDONIO PRESBVTERO SEDVLIVS IN CHRISTO BALVTEM. Prius quam me, uenerabilis pater, operis nostri decurso uolumine censeas et rite forsan seueritatis obiurges, utpote qui nulla ueteris scientiae praerogatiua suffultus tam inmensum paschalis pelagus maiestatis et uiris quoque peritissimis formidandum parua tiro lintre cucurrerim: huius apud te facti causas expurgem, ut cum me non audacem fuisse probaueris sed deuotum, in pectoris tui portum blanda tranquillitate recipias, quem gubernante Deo laetaberis nulla pertulisse naufragia. cum saecularibus igitur studiis occupatus uim inpatientis ingenii, quod diuinitatis in me prouidentia generauit, non utilitati animae sed inani uitae dependerem, et litterariae sollertia disciplinae lusibus infructuosi operis, non auctori seruiret: tandem misericors Deus, rerum conditor, clementius fabricam sui iuris aspexit et stultos in me mundanae sapientiae diutius haberi sensus indoluit ac fatuum prudentiae mortalis ingenium caelesti sale condiuit. moxque ut cordis oculos interior caligo deseruit, per sentes dumosi ruris errantia in herbam florei cespitis reuolui uestigia totoque nisu melioris arbitrii cultum inlustrati pectoris Deo dicaui, non praesumptione uinum sarcinam tantae molis arripiens, sed onus Christi, quod leue nimis est, humili pronus deuotione conplectens, culpa me scilicet arbitratus silentii non carere si studiosae mentis officium, quod uanitati detulissem, ueritati denegarem: cum et diuina reuerenter adseri et humana possint honeste tractari. angebar alia rursus animi procella turbati et aegros anhelitus illa mihi saepe ratio conmouebat, qua me noueram uel tua, pater beatissime, uel aliorum, quos gratia similiter caelestis inlustrat, quiddam profecisse doctrina. quamquam ipsi cuncta monstrantes aliquem credatis igniculum in me posse lucere: sed torpor cordis obtunsi tamquam silicis uena scintillam tenuem uix emittit, et id ipsum parui fomitis nutrimentum, quod in me potuit doni caelestis oleo permanere; nefas esse pensabam muti tenacitate silentii cum nullo partiri, ne unius talenti creditam quantitatem dum nitor cautius custodire, culpa defossae pecuniae non carerem.

---

Sedulius, Epistola ad Macedonium, ed. Johann Huemer. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0252/stoa006/stoa0252.stoa006.opp-lat1.xml.
