Latin
Book 1
Sedulius, Opus Paschale 1.31
Unproofread scanNot analysed yet
Christe uotis annue, uotis arride qui morientem mundum uiuificare festinans caelitus petisti terrena, humanam sumere dignatus effigiem, aliena quidem suscipiens sed propria non relinquens. hoc Matthaeus adortus inprimis hominem generaliter expediuit, Marcus ut leo mirabilis per deserta uociferatus iufremuit, Lucas sacerdotali religionis exordio sumpsit similitudinem de iuuenco, Iohannes aquilae uolantis impetu caelum uerbi maiestate penetrauit. quattuor isti proceres ac praecones una te uoce canentes ceu tempora totidem per latissimam totius orbis spatiantur effigiem. sic apostolici quoque culminis et honoris duodenus apex semper effulgens numeris horas imitatur et menses, ut rebus omnibus congregatis annus tibi militet uniuersus. hinc igitur uetusta memorans antiquae mortis exordia nouam properare delector ad uitam, ut qui fletus seminauimus in Adam laetitiam metamus in Christo et Dauiticam mereamur dicere cantilenam: qui seminant in lacrimis in gaudio metent. euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. uenientes autem uenient in exsultatione, portantes manipulos suos.