# Opus Paschale 2.10

Sedulius, Opus Paschale, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius/opus-paschale/2.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sedulius/opus-paschale/2.10

Dehinc talia per ordinem gesta narrantur: tunc Herodes uidens, quoniam inlusus esset a magis, iratus est uidens et mittens occidit omnes pueros qui erant in Bethleem et in omnibus finibus eius a bimatu et infra secundum tempus quod exquisierat a magis. igitur a magis, quos crediderat inludendos, inlusus dissimulatos motus ira praecipiti rex impius publicauit, si Y regem dici conueniat, qui nec pietatem tenuit, nec suos regens animos temperauit, sed tamquam leo saeuissimus et cruentus, cui si tener quiuerit forsan agnus auferri, in totum parui sanguinis gregem impetus ferinos exercet pecusque mollissimum mandit, lacerat, decerpit, extinguit; stant eminus fetae miserrimae pignora uocantes frustra iam perdita crebrisque balatibus inanes auras exagitant: sic Herodes Christo stimulatus ablato paruulorum cateruas elidere sanguinulenta non destitit tyrannide. quonam, rogo, crimine simplex morti turba succumbit? cur qui uixdum modo sunt geniti, digni sunt iam puniri? furor est in cruento rege non ratio, qui primis uagitibus inimicus et innumerum patrare nefas adgressus, puerilis milia mactauit aetatis unoque luctu tot simul genetrices orbauit. haec effusam uultibus comam miseranda dilacerans crinalis damni foeditate nudum uerticem sauciabat, illa madidas lacrimosis imbribus genas unguium proteruitate sulcabat, duris alia pectus sanguinulenta uerberibus, infelix mater nec iam mater super unici gelidum corruens cadauer extincti per abscisas uberum uenas lactis copiam cum cruore fundebat. nemo calamitatis illius tam uarias tamque multiplices potest imagines expedire, ubi diuersis generibus lamentorum dolor aderat non diuersus. quis tibi sensus, quaeue fuerit mentis intentio, non iam tyranne, sed lanio ? quos fremitus eructabas accensus, cum insontium uulnera paruulorum ex arce summa prospiciens uastum pelagus lacrimarum cerneres inundatione collectum? inter necatos tamen infantes, quos occubuisse certum est non perisse, quam quam Christus afuerit, absens esse non potuit, qui periculis sanctorum semper insertus, alienis pro se corporibus inrogata pio motu sentit ipse supplicia.

---

Sedulius, Opus Paschale, ed. Johann Huemer. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0252/stoa008/stoa0252.stoa008.opp-lat1.xml.
