# Opus Paschale 2.13

Sedulius, Opus Paschale, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius/opus-paschale/2.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sedulius/opus-paschale/2.13

Euangelioae leetionis ergo teitus ita prosequitur: baptizatus autem confestim ascendit de aqua, et ecce. aperti sunt caeli, et uidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam uenientem super se. et ecce uox de caelis dicens: hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene conplacui. consideremus attentius, quantum reueletur et in hoc loco mysterium. postquam enim Dominus de aqua baptizatus ascendit, mox aperti sunt caeli. quomodo mox aperti, cum Christo, cui super sidera semper est domus, numquam caelum uideatur obclusum ? sed arbitror, quantum pietas eius meis sensibus adspirare dignatur, quod ideo tunc aperti sunt caeli, quando Dominus ab aqua baptizatus ascendit, ut suis misericors doceret exemplis homini, cuius effigiem sumpsit, caelorum regna tunc pandi, cum meruerit spiritalis aquae consecratione perfundi. quod autem Spiritus Dei super eum in specie columbae descendit, ostenditur quanta sit eius bonitas, mansuetudo, simplicitas per uolucrem fellis amaritudinem non habentem. et ne corporaliter uisus esse nesciretur Deus, uoce Patris asseritur dicentis: hic est Filius meus dilectus, in quo mihi conplacui. praeclarus iste dilectionis affectus plenam catholici dogmatis continet firmitatem unamque Patris et Filii pronuntiat esse uirtutem. caritas enim, quae in Deo consistit, a similitudinis et aequalitatis spiritu non recedit. nam qui dixit sui lege mandati: diliges proximum tuum tamquam te ipsum, docuit diligentis et dilecti nullam fieri oportere distantiam. nam et in sequenti uerbo quod addidit: in quo mihi conplacui, intellegitur potestatem unius deitatis explanasse communem. plus est enim conplacui dixisse quam placui, quia conplacui conuenientiae uerbum est et geminae cernitur adhaerere personae. quod ideo uox caelestis expressit, ut et Pater in Filio et Filius conplacuisse uideatur in Patre. nam et ipso tam Paternae uocis quam Filii baptismatis uel Spiritus aduolantis congregato consortio trinitas uno fulsit ex Deo, quo dignus non meretur existere qui non numerauerit unitatem.

---

Sedulius, Opus Paschale, ed. Johann Huemer. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0252/stoa008/stoa0252.stoa008.opp-lat1.xml.
