# Opus Paschale 2.14.1-14

Sedulius, Opus Paschale, 2.14.1 to 2.14.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius/opus-paschale/2.14.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sedulius/opus-paschale/2.14.1

Tunc Iesus ductus est in desertum a spiritu, ut temptaretur a diabolo. et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit. et accedens ad eum temptator dixit ei: si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. igitur temptabatur a diabolo, fidei semper inimico. nemo enim manifestam sibi rem discutit, nisi qui, fallaci plenus ingenio, compertae ueritati non credit sicut ipse diabolus, qui postea quam Iesum paterni claritate sermonis Dei Filium esse cognouit eiusdemque potentiam singularem quadraginta diebus et quadraginta noctibus nihil uescentis expauit (licet Moyses similiter et Helias totidem dierum sustinuerint noctiumque ieiunium, sed illos alieno fultos auxilio quamquam suo merito nouerat haec fecisse, Iesum propria cernebat operari uirtute), spem repente uanissimam stultae temptationis arripuit, quia Dominus esuriuit. nec audebat adgredi diuinitatem, nisi mixtum uideret hominem. mox antiquas molitus insidias ciborum, inprobos dolos fallacia suscitauit adsueta demonstransque lapides, suas. magis epulas, serpens ait: s i filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant, quasi non posset hoc facere, qui tale iugiter opus exercens de saxeis terrae uisceribus producit segetem frugali uictu praegnantem et spicea messium densitate cautis nutrimento crescente panis uberem cibum de lapidum fecunditate largitur. sed maluit sapientia singularis gloriam mirabilis facti contemnere, ne repetitionem temptationis admitteret. Deus enim credentes suscipit, temptantes excludit. nam populus Israhel ob hoc legitur Deum offendisse quam maxime, quia beneficiorum eius oblitus, temptare ausus est eum, ut cum desperatione peteret epulatum. de quorum et Moyses in libris suis incredulitate non tacuit et Dauid ita memorans breuiter explanauit: et temptauerunt Deum in cordibus suis, ut peterent escas animabus suis. et male locuti sunt de Deo et dixerunt: numquid poterit Deus parare mensam in deserto? et cetera.

---

Sedulius, Opus Paschale, ed. Johann Huemer. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0252/stoa008/stoa0252.stoa008.opp-lat1.xml.
