# Opus Paschale 2.14.15-26

Sedulius, Opus Paschale, 2.14.15 to 2.14.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius/opus-paschale/2.14.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sedulius/opus-paschale/2.14.15

quid enim illi potest esse difficile, qui pro inmensa rerum omnium possibilitate uocatur omnipotens? respondens ergo Dominus Satanae sic dixit: scriptum est: non in solo pane uiuit homo, sed in omni uerbo, quod procedit de ore Dei. apta nimis et competens data est inimico responsio. nam percunctanti, si filius Dei esset, uelut homo respondit, quatenus per eum potius uinceretur, quem uidebatur adgressus. quo audito fractus et debilis, arma tamen audaciae non deponit. et duxit illum diabolus et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis et ait ei: tibi dabo potestatem hanc uniuersam et gloriam illorum, quia mihi tradita sunt, et cui uolo do illa. tu ergo si adoraueris coram me, erunt tua omnia. quid mirum, si peruersa locutus est miser, qui ne rectas uias incederet serpentis torti sumpsit effigiem, regni fragilis et caduci Christum aestimans cupiditate contingi, qui ualidum potius et aeternum suis uenerat conlaturus? aut ille diuitias dignaretur saeculares adquirere, qui docere uenerat ut perirent, monstrumque caelo deiectum adoraret, cui thronus est caelum, terra subpedaneum, mundus omnis obsequium, quem nullus audet aspicere et cunctae submissis uocibus laudant super sidera potestates. at iterum Dominus eum tali responsione confundit dicens: scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis et illi soli seruies. adhuc ex humana cernitur respondere persona dedignatus scilicet infirmum rebellem uirtute maioris potentiae subiugare, licet huius quoque uerbi liuor ille uipereus congressione deiectus nondum posuerit temeritatis ingenium, sed trisulca linguarum uibratione confidens contra uictricem Trinitatis manum tertio caput erigit sauciatum. tunc assumpsit eum diabolus in sanctam ciuitatem et statuit eum supra pinnaculum templi et dixit ei: si filius Dei es, mitte te deorsum, scriptum est enim: quia angelis suis mandauit de te, et in manibus tollent te[, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum].

---

Sedulius, Opus Paschale, ed. Johann Huemer. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0252/stoa008/stoa0252.stoa008.opp-lat1.xml.
