Latin
2.17.65 to 2.17.73
Sedulius, Opus Paschale 2.17.65-73
Unproofread scanNot analysed yet
ab hac igitur pedem retro nitamur abducere, semitam potius conterentes angustam, quae tenui calle multis incognita caelestium regnorum subit arduam latenter ad portam. SED LLBERA NOS A MALO. cum liberari nos a malo deprecamur, bonum esse quem petimus, ut nos liberet, confitemur. nec inmerito sectandus iste qui liberat, ille fugiendus est qui trucidat. in hoc enim per bonos fructus arbor est uitae, in illo per malos radix praeuaricationis antiquae. actus namque fructus intellegi euangelica lectio declarauit, ubi Dominus uarias diuersorum mentes aperiens ex suis quemque fructibus id est ex operibus iussit agnosci dicens: ex fructibus eorum cognoscetis eos. siquidem quanta distantia caelum separatur a terris, ignis ab aquis, lumen a tenebris, pax a bellis, uita nihilominus a sepulchris, tantum magnae remotionis abscessu longius bona discernuntur a malis. duplex etenim semper electio deliberationis nostrae famulatur arbitrio, quo uel dextrum teneamus tramitem uel sinistrum, non ignari uel dubii dextram semitam esse iustorum in Abrahae Patriarchae sinu laetantium, laeuam uero profundis impiorum suppliciis deputatam, unde nullus ad alterum per tam grande chaos et abruptae molis inmensum ualeat transmeare periculum. haec est igitur nObis libertas optabilis, ut oues et agni summi pastoris si fuerimus digni censeri, toruos mereamur lupi morsus euadere atque suauissima Christi per pascua largi floris amoenitate gratissima uitam carpere iam securam.