# Opus Paschale 2.2

Sedulius, Opus Paschale, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius/opus-paschale/2.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sedulius/opus-paschale/2.2

nec huic malo remedium spes ulla promitteret adfuturum, sed primi terrigenae meritum sepulchrale cunctas postremi quoque germinis nationes auida : passim fauce sorberet, nisi pius ille rerum creator et conditor, cui proprium est ueniam delictis infundere quam poenaliter inminere, fabricam sui operis ab ipso debilem fundamento firmius per eundem rursus lapidem dignaretur erigere, ne uidelicet imago quae ad similitudinem Dei facta fuerat uiuens dissimilis haberetur ex morte, munusque uenialis indulgentiae largiretur ac pomis, quae parentes acerba uorauerant, filiorum obstupere dentes arceret donaretque mitissimus ac placatus ut unde mortem peccata contraxerant inde uitam pietas renutriret inmensa, ac uelut rosa suauis atque mollissima de spinoso cespite nascitur nil laesura matrem, quam gratia iucunditatis obscurat: ita de stirpe nocentis Euae Maria sacro ueniente cum lumine primae uirginis luem sequens uirgo di-I lueret, ut quia prior natura uitiis inquinata durae necis fuerat condicioni subiecta, nascente Christo per hominem homo quoque possit renasci per Christum, originalis maculae foeditatem uetusti corporis innouatione positurus.

---

Sedulius, Opus Paschale, ed. Johann Huemer. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0252/stoa008/stoa0252.stoa008.opp-lat1.xml.
