Latin
Book 2
Sedulius, Opus Paschale 2.5
Unproofread scanNot analysed yet
SaIue, parens optima, tanti regis puerperio consecrata, qui supernis ita iugiter dominatur et infernis, ut eius imperium, potestas et nomen nec initium nouerit habere nec finem, quae beati uentris honore conspicuo simul et mater esse probaris et uirgo. cui nulla penitus aequalis femina reperitur, quae tuum decus similiter praecesserit aut sequatur: sola placens singulariter Christo nulli compararis exemplo.