# Opus Paschale 2.6

Sedulius, Opus Paschale, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius/opus-paschale/2.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sedulius/opus-paschale/2.6

Tunc angelici iucunditate sermonis pastores primi gregem suum nocturnis uigiliis reseruantes natum Dominum cognouerunt, ut et pastoribus pastor mundi claresceret et inter greges agnus genitus appareret. igitur ut euangelicus sermo testatur, ita pronuntians: et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium: gloria in altissimis Deo et in terra pax hominibus bonae uoluntatis. ostendit Euangelistae fidelis assertio, de cuius ageretur hic regno, quando caelestis militae multitudo Deum laudat in Christo, ut licet humana fuerit pro matris condicione creatio, deitatis tamen una communio Patrem cognosci demonstret in Filio. dicebant ergo: gloria in altissimis Deo. utique in altissimis gloria Dei permansit, unde Christus ueniens non recessit. et in terra pax hominibus bonae uoluntatis. terram credendum est homines nuncupari, de qua sumus Domino fabricante plasmati, qui Adam increpans dixit: quia terra es, et in terram ibis. tunc enim terra nostra pacem meruit post illud bellum ferale quo cecidit, quando Christus terram nostrae carnis adsumpsit. nam si terram in hoc loco campos arbitremur dictos et montes, quam pacem potest habere uel praelia muta moles et pigra? in homines ergo specialiter pax illa descendit quos bonae uoluntatis capaces inuenerit, ut ubi studium sinceri propositi renum scrutator et cordis esse conspexerit, illic domicilium suae delectetur instruere mansionis. pax est enim et ratio melioris arbitrii contra spiritum carnis non fauere certamini, sed utramque materiem concordi iugiter puritate cum spiritus dominatione seruare. nec debemus tantum de carnis inbecillitate diffidere, ut de caelesti uideamur auxilio desperare. omnipotens enim Dominus Iesus Christus, qui Dei mediator et hominis adprobatur, ut excusationem nobis corporeae fragilitatis auferret, studium nostrae tantum uoluntatis inquirens, perfectionem boni operis suae maiestati seruauit. apostolica namque doctrina sic explicat dicens: uelle adiacet mihi, perficere autem bonum non inuenio, quia uidelicet nostrum est bonum uelle, Dei perficere qui pacem suam hominibus bonae uoluntatis infundit. diuinus deinde sermo prosequitur dicens:

---

Sedulius, Opus Paschale, ed. Johann Huemer. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0252/stoa008/stoa0252.stoa008.opp-lat1.xml.
