# Opus Paschale 2.8.30-35

Sedulius, Opus Paschale, 2.8.30 to 2.8.35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius/opus-paschale/2.8.30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sedulius/opus-paschale/2.8.30

in euangelio nihilominus ad Iudaeos Abraham sibimet praeponentes antiquitate sic inquit: amen amen dico uobis, antequam Abraham fieret, ego sum. uide distantiam utriusque substantiae, Deum discernentem et hominem. de Abraham dixit: antequam fieret; de se ipso non dixit ego fui, sed ego sum, quoniam diuinitatis esse est non fuisse, quae uiua semper aeternitate consistens. nec initiis oritur nec terminis explicatur. tempus enim a Deo est, non Deus a tempore.

---

Sedulius, Opus Paschale, ed. Johann Huemer. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0252/stoa008/stoa0252.stoa008.opp-lat1.xml.
