# Opus Paschale 2.9

Sedulius, Opus Paschale, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius/opus-paschale/2.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sedulius/opus-paschale/2.9

Lectionis itaque sermo prosequitur: et responso accepto in somnis, ne redirent ad Herodem, per aliam uiam regressi sunt in regionem suam. debemus igitur imitari nos etiam magorum facta, fidelia, et sicut illi somnio crediderunt, nos euidentissimis aspectibus iam credamus, quatenus qui Christum signo crucis praelucente repertum meruimus adorare eidemque de thesauris nostri cordis munera trinae laudis offerre iam minime reuertamur ad huius mundi principem, qui nos ante seduxerat, deceptorem, sed priorem semitam relinquentes per illius callis secreta pergamus, qui ad caelestem patriam gressus dirigit confidentum..

---

Sedulius, Opus Paschale, ed. Johann Huemer. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0252/stoa008/stoa0252.stoa008.opp-lat1.xml.
