Latin
Book 3
Sedulius, Opus Paschale 3.11
Unproofread scanNot analysed yet
Ventum erat interea miserandae domus ad tecta lugentia, funus ubi uirginis inmaturum lacrimis omnium iacebat expositum, coetusque flebilis ac tumultus uniuersa uocibus amarae iubilationis impleuerat. clangebant gemitu modulante tibicines cantus inferis blandientes, et inlaetabilis multitudo discurrens crebris clamosa doloribus aedes confuderat infelices. uetat Dominus fleri somno compositam, uetat ut mortuam lugeri uicturam. cunctis etenim corpus uidebatur extinctum, soli Christo, qui ad uitam uenerat largiendam, sopor apparebat infusus. et hoc quidem ad eius gloriam pertinuit singularem, quod defunctam dixerit dormientem, ut admirabilium scilicet facta uirtutum parentibus monstraturus, minus se donare pronuntians quam donabat, humanae laudis declinaret iniuriam. tunc cadauer inmobile corpusque iam gelidum et frigidae mortis rigore constrictum spiritus igne remolliens imperiosae uocis arbitrio uirginem suscitauit a tartaro semelque progenitam uiuere praestitit bis puellam. stupebant parentes in filia cunctantes credere quae uidebant, subitaeque rei iucunditate permoti gaudio lacrimis plus perfusis genus mutauere plangoris.