Latin
Book 3
Sedulius, Opus Paschale 3.15
Unproofread scanNot analysed yet
si accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Synagogam deinde Dominus cum fuisset ingressus, cernit inualidum stupore dimensi corporis mancum, membris seminecem sauciatis, totum nec uiuere nec obire, cuius arentem dextram pigri torporis glacies amputarat, desperatis usibus iam positam. tunc imperioso potenter auxilio palmam neruis cessantibus alienam in calorem sanguinis uenarum motibus animari non arte praestitit, sed iubendo concessit dicens: extende manum tuam, et extendit manum suam, et restituta est ei sicut et altera. uere Dei munus istud est singulare, quod incessanter exercet qui humanae saluti nihil adimit et semper uniuersa restituit.