Latin
Book 3
Sedulius, Opus Paschale 3.17
Unproofread scanNot analysed yet
Mulier quoque uenerat sospitanda, ueteri magis contracta morbo quam senio, gestu tremula, gemitibus anhela, scapulis curua, uultibus inclinata, semperque despiciens humilem cernua depressione tellurem. quae Domini uirtutibus alleuata post octo iuges annos ac decem membris erecta suspensis caelum tuetur ac sidera globumque solis ardentem aliquando reminiscitur se uidisse. quid differat idola colentes aduertite inter Deum, quem fugitis, et daemonem, quem placatis, si placari tamen is possit, qui laedere non desistit. omnes enim quos ille possidet opprimuntur, quos Christus iugo suauissimae leuitatis onerat alleuantur.