# Opus Paschale 3.2

Sedulius, Opus Paschale, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius/opus-paschale/3.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sedulius/opus-paschale/3.2

Dehinc regulos quispiam Domino flebiliter supplicabat, ut aegrum morientis filii releuaret incommodum deque sede corporis anxiantis animam labi prohiberet infirmam. tunc larga diuinae potestatis humanitas, quae credenti nil denegat nec donum dilatione suspendit, quod a comitatu fidei non recedit, plenam puero sospitatem uoce praestitit, sermone concessit. ita namque respondit: uade, filius tuus uiuit. quam imperiosa Domini potestas est, quamque magnifica, quae non uicturum annuit, sed iam uiuere designauit! hoc enim diuinitatis est singulare, ut omne cernat praeteritum quicquid decreuerit adfuturum. '

---

Sedulius, Opus Paschale, ed. Johann Huemer. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0252/stoa008/stoa0252.stoa008.opp-lat1.xml.
