Latin
Book 3
Sedulius, Opus Paschale 3.20
Unproofread scanNot analysed yet
Genesar igitur terram coetu comitante discipulorum relicta Dominus naui calcabat, cuius incolae gratum suscipientes aduentum, suos diuersis languoribus impeditos ad diuinam sanandos praesentiam congregabant, ut fimbria saltim uestimenti eius adtacta morbis mederetur asperrimis. et quisquis meruit hoc potiri, compos factus est mox salutis. quam pretiosa fuit haec uestis! uel pretium magis ista non habuit, quae nullo uenundata commercio parui fili muneribus ipsa redimebat uniuersos.