Latin
Book 3
Sedulius, Opus Paschale 3.8
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc Dominus nauigio rursus famulante snbuectus natalis soli fines intrauit, ubi quia creator omnium nasci se uoluit, illius regionis oppidum suam patriam nuncupauit. tunc ad eum quattuor uiri ceruices lecto suppositi quendam detulere languentem, uix adhuc hominem, iam cadauer. cuius uita motu corporis carens funeream praeludebat imaginem. ita membra iacentia, resolutis neruorum uinculis ac dimissis, per fluxos artus et saucios morboque marcidae tabis alienos uti propriis officiis non ualebant. quem ut Dominus supernae uirtutis egere uirium restitutione conspexit, a peccatis prius curauit absoluere, quae malorum omnium sunt radices, ut in hominem depulso sordium squalore mundatum tamquam praeparatam sibi salus introiret in domum. dicit ergo iacenti tunc misero, sed felici protinus adfuturo: surge, tolle grabatum tuum et uade in domum tuam. nec moratus ille parere iussis adsurgit, ex inbecilli ualidus, ex desperato confisus, ex moriente uicturus, tollensque lectulum in quo iacebat inmobilis et ipsius arentis ligni robore factus aridior, suis tandem plantis incedens alienis se gaudet caruisse uestigiis grataeque mutua redhibitione mercedis uectorem proprium humeris famulantibus mox reuexit.