# Opus Paschale 5.29-31

Sedulius, Opus Paschale, 5.29 to 5.31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius/opus-paschale/5.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sedulius/opus-paschale/5.29

haec honorem Mariae praesentat et gloriam, quae, Domini cum claritate perspicua semper mater esse cernatur, semper tamen uirgo conspicitur. huic sese Dominus ilico post triumphum resurrectionis ostendit, ut pia genetrix et benigna talis miraculi testimonium uulgatura, quae fuit nascentis ianua, dum uenisset in mundum, haec esset eius et nuntia deserentis infernum. Mox deinde conuiuio cum quibusdam nelnt praeteriens uiator interfuit, atque confractione panis eorum se sensibus et oculis publicauit, quia. cum uerus ipse sit panis, illis luminibus innotescit, quos fides interior reserans ac detegens ad agnitionem Domini gratiae claritate perducit. frequenter etiam diuersis temporibus et momentis manifestum sese discipulis demonstrauit: nunc uescentibus inopinus apparens, nunc obusti piscis et faui cibos accipiens, quatenus euidentius edoceret res esse corporis dapes, quas edendo uidentibus approbauit illa se membra nunc gerere, quae nuper gesserat ante.

---

Sedulius, Opus Paschale, ed. Johann Huemer. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0252/stoa008/stoa0252.stoa008.opp-lat1.xml.
