# Controversiae 1.1.11-12

Seneca Maior, Controversiae, 1.1.11 to 1.1.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/1.1.11

[16] Corpus illi erat et natura solidum et multa exercitatione duratum, ideoque numquam impetus ardentis animi deseruit. vox robusta sed surda, lucubrationibus et neglegentia, non natura infuscata. beneficio tamen laterum extollebatur et quamvis inter initia parum attulise virium videretur, ipsa actione adcrescebat. nulla umquam illi cura vocis exercendae fuit; illum fortem et agrestem et Hispanae consuetudinis morem non poterat dediscere: utcumque res tulerat, ita vivere, nihil vocis causa facere, non illam per gradus paulatim ab imo ad summum perducere, non rursus a summa contentione paribus intervallis descendere, non sudorem unctione discutere, non latus ambulatione reparare. [17] saepe cum per totam lucubraverat noctem, ab ipso cibo statim ad declamandum veniebat. iam vero, quin rem inimicissimam corpori faceret, vetari nullo modo poterat: post cenam fere lucubrabat nec patiebatur alimenta per somnum quietemque aequaliter digeri, sed perturbata ac dissipata in caput agebat. itaque et oculorum aciem contuderat et colorem mutaverat. Memoria ei natura quidem felix, plurimum tamen arte adiuta. numquam ille quae dicturus erat ediscendi causa relegebat: edidicerat illa cum scripserat. quod eo magis in illo mirabile videri potest, quod non lente et anxie sed eodem paene quo dicebat impetu scribebat. [18] illi, qui scripta sua torquent, qui de singulis verbis in consilium eunt, necesse est quae totiens animo suo admovent novissime adfigant; at quorumcumque stilus velox est, tardior memoria est. in illo non tantum naturalis memoriae felicitas erat sed ars summa et ad comprehendenda quae tenere debebat et ad custodienda, adeo ut omnes declamationes suas, quascumque dixerat, teneret (et)iam. itaque supervacuos sibi fecerat codices; aiebat se in animo scribere. cogitata dicebat ita, ut in nullo umquam verbo eum memoria deceperit. historiarum omnium summa notitia: iubebat aliquem nominari ducem et statim eius acta cursu reddebat; adeo, quaecumque semel in animum eius descenderant, in promptu erant.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
