Latin
1.1.113 to 1.1.117
Seneca Maior, Controversiae 1.1.113-117
Not analysed yet
[9] Hic color fere sententiis, quas praeposui, permixtus est; quid tamen CESTIVS senserit, indicabo: contra sacerdotem qui(dam) dixerunt videri deos infestos illi, in hoc eam servasse, ut diutius torqueretur; aiebat Cestius malle se casu videri factum quam deorum voluntate; nam si semel illos intervenire huic rei fatemur, manifestius erit (a) poena servatam (es)se sacerdotem quam in poenam. itaque non probabat illud TRIARI: remissam tibi poenam putas? ampliata es. ea ipsa, inquit, ampliatio, quae apud iudices fieri solet, ex qua verbum in sententiam petitum est, non est damnantis sed dubitantis. [10] Declamaverat apud illum hanc ipsam controversiam VARVS QVINTI(LI)VS, tunc Germanici gener, ut praetextatus; cum descripsisset circumstantium (indignationem), quod tam cito oculis poena subduceretur, dixit: exaudierunt dii immortales publici[um] voti preces: incestam, ne cito supplicium transcurreret, revocaverunt. CESTIVS multa contumeliose dixit in istam sententiam: sic, inquit, quomodo quadrigas, revocaverunt? nam et ante posuisti (istam) similitudinem, quia et haec de carcere exierat. cum multa dixisset, novissime adiecit rem, quam omnes improbavimus: 'ista neglegentia pater tuus exercitum perdidit.' filium obiurgabat, patri male dixit. [11] PASTOR AIETIVS hanc controversiam apud Cestium dixit iam senator, et hunc colorem optimum putavit: sic veneficiis corpus induruit, ut saxa reverberet. multum CESTIVS hunc corripuit et dixit: hoc est, quare ego auditores meos vetem ad alios audiendos ire. haec mala mihi facit ille, qui aut athleta aut phthisicus est. dicebat autem in ALBVCIVM, qui illis diebus dixerat in hac controversia 'durius saxo'; et in BASSVM IVLIVM multa, qui dixerat 'virgo desultrix'. OTHONEM IVNIVM patrem memini colorem [in]stultum inducere, quod (eo) minus ferendum est, quod libros colorum edidit: 'fortasse' inquit 'poenae se praeparavit, et, ex quo peccare coepit, cadere condidicit.' [12] SILO POMPEIVS hunc colorem temptavit: praestatur, inquit, quaedam (et dam)natis sacerdotibus verecundia: erubuimus quicquam ex damnatae veste detrahere.