# Controversiae 1.1.118-126

Seneca Maior, Controversiae, 1.1.118 to 1.1.126. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/1.1.118

HISPANVS dixit: ita putaveras una te poena posse defungi, cum in saxo deos nominasses? TRIARIVS indignantium voces descripsit et dicentium: quia non potes bis mori, (semel morere!) MARVLLVS dixit: constituta in saxo invocavit deos; publica indignatio exorta est: 'audet ista nominare deos, audet hoc loco! quid autem habet iam, quod illos roget, nisi bonam mortem?' DIOCLES CARYSTIVS dixit: CHATAPEDA CHAI DEUTERON CHAI TRITON CHAI MECHRI AN OU PESES EF D BEBLESAI. 4. ADVLTERVM CVM ADVLTERA QVI DEPRENDERIT, DVM VTRVMQVE CORPVS INTERFICIAT, SINE FRAVDE SIT. LICEAT ADVLTERIVM IN MATRE ET FILIO VINDICARE. Vir fortis in bello manus perdidit. deprendit adulterum cum uxore, ex qua filium adulescentem habebat, imperavit filio, ut occideret: non occidit, adulter effugit. abdicat filium. [1] PORCI LATRONIS. Adulteros meos tantum excitavi: me miserum, quamdiu iacuerunt, postquam deprehenderam! Ego te non abdicem? maluissem posse occidere! O acerbam mihi virtutis meae recordationem, o tristem victoriae memoriam! ille onustus modo hostilibus spolis vir militaris adulteris meis tantum maledixi; solus ego ex omnibus maritis nec dimisi adulteros nec occidi. 'Quid ridetis? inquam, 'habeo manus!' voca(vi) filium. Tu viri fortis filius, qui stringere ferrum non potes? Ne truncus quidem capi potui nisi domi. Vtcumque tamen potui, obluctatus sum et truncum corpus opposui. exierunt adulteri tantum meo sanguine cruenti. CORNELI HISPANI. 'O dignum, cui aut pudica contingat uxor aut impudica, dum armatus est!' Te, res publica, invoco, quae manus meas possides. Quis non putet aut me sine filio fuisse aut filium sine manibus? [2] CESTI PII. Conceptus est iste � ex quo, sciemus, cum adulteros deprendero. Numquam putavi futurum salva re publica, ut vir fortis sentiret se manus perdidisse. MARVLLI. Adulteros meos usque ad limen prosecutus sum. Cucurri miser ad ferrum, quasi manus haberem.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
