Latin
1.1.127 to 1.1.134
Seneca Maior, Controversiae 1.1.127-134
Not analysed yet
TRIARI. Deciderunt arma cum manibus. tunc primum sensi me manus perdidisse. descriptio pugnantis viri fortis. dii boni, et has aliquis manus derisit? P. ASPRENATIS. Arcessitus, ut occideret adulteros, venit, ut dimitteret. Ita ego manus etiam pro adulteris perdidi? steti deprehensus ab adulteris meis: patris desertor, matris leno, quem, puto, iam creditis non esse: filium viri fortis, tertius in cubiculo derisor stetit. [3] FVLVI SPARSI. In bello suas, in domo etiam filii manus perdidit. Processit in bellum hic unus omnium adulescentis filii vicarius. In acie vicit, domi captus est. monstrat inter spolia viri fortis volutantes adulteros: 'adulescens, venit tempus militiae tuae.' indigna res: deceptus est; tam frustra ad filium quam ad gladium cucurrit. ridebant adulteri truncas viri fortis manus circa sua arma labentis. ARGENTARI. Ante patriae quam patri negavit manus. Libenter causam eius suscepi; quis enim illum non vindicet? Quid hoc infelicius, quem adulteri tunc riserunt, cum deberent mori? Vir fortis in civitate truncus integros adulteros spectat? [4] IVLI BASSI. Non est, quod putetis puniri illum; ad suos dimittitur. (dimittitur), inquam, ad matrem suam, nescio an et patrem; meruit hereditatem illius, quem occidere parricidium putavit. Nulli umquam plus debuistis viro forti: usque eo pro vobis pugnavit, ut pro se non posset. Adulescens, quos dimisisti sequere. [5] Pars altera. VIBI GALLI. 'Matrem' inquit 'non occidisti': quem minus hoc crimine perdere debui quam patrem? Pater occidere iussit, lex vetat. non comparassem patri legem, nisi cum illa lex fuisset. Alterum putavi parricidium matrem coram patre occidere. ARELLI FVSCI patris. O misera pietas, inter quae parentum vota constitisti! Non semper scelera nostri iuris sunt, et truces quoque animos misericors natura debilitat. [6] Divisio. LATRO hac usus est divisione: an licuerit filio tunc vindicare, (an) oportu(er)it. an, si licuit et oportuit, ignoscendum sit illi, si non potuit indulgentia repugnante. an licuerit, in illa divisit: an tunc liceat adulterium filio vindicare, cum maritus (in eo loco) non est; an tunc liceat, ubi maritus in eo loco est, quasi omnino non esset. an oportuerit, tractationis quidem est, quam ut quisque vult variat, Latro sic tamen ordinavit: oportuit, etiamsi pater non iuberet, occidere adulteram viri fortis uxorem. oportuit iubente patre, etiamsi ipse posset occidere. oportuit, cum et iuberet et ipse non posset.