# Controversiae 1.1.13-14

Seneca Maior, Controversiae, 1.1.13 to 1.1.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/1.1.13

[19] Video vos, iuvenes mei, plus iusto ad hanc eius virtutem obstupescere; alia vos mirari in illo volo. hoc, quod tantum vobis videtur, non operosa arte tradi potest. intra exiguum paucissimorum dierum tempus poterit quilibet facere illud, quod Cineas fecit, qui missus a Pyrrho legatus ad Romanos postero die novus homo et senatum et omnem urbanam circumfusam senatui plebem nominibus suis persalutavit; (aut) quod ille fecit, qui recitatum a poeta novum carmen dixit suum esse et protinus (e) memoria recitavit, cum hoc ille, cuius carmen erat, facere non posset; aut quod fecit Hortensius, qui a Sisenna provocatus in auctione persedit per diem totum et omnes res et pretia et emptores ordine suo argentariis recognoscentibus ita, ut in nulla re falleretur, recensuit. cupitis statim discere? suspendam cupiditatem vestram et faciam alteri beneficio locum; interim hoc vobis, in quo iam obligatus sum, persolvam. [20] Plura fortasse de Latrone meo videor vobis, quam audire desiderastis, exposuisse: ipse quoque hoc futurum provideram, ut memoriae eius, quotiens occasio fuisset, difficulter avellerer; nunc his tamen ero contentus, sed quotiens me invitaverit memoria, libentissime faciam, ut illum totum et vos cognoscatis et ego recognoscam; illud unum non differam, falsam opinionem de illo in animis hominum convaluisse: putant enim fortiter quidem, sed parum subtiliter eum dixisse, cum in illo, si qua alia virtus fuit, et subtilitas fuerit. [21] id, quod nunc a nullo fieri amnimadverto, semper fecit: antequam dicere inciperet, sedens quaestiones eius, quam dicturus erat, controversiae proponebat, quod summae fiduciae est; ipsa enim actio multas latebras habet, nec facile potest, si quo loco subtilitas defuit, apparere, cum orationis cursus audientis iudicium impediat, dicentis abscondat. at ubi nuda propuntur membra, si quid aut numero aut ordine excidit, manifestum est.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
