# Controversiae 1.1.142-146

Seneca Maior, Controversiae, 1.1.142 to 1.1.146. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/1.1.142

CESTIVS hoc colore egit: prosiluit, inquit, protinus mater et amplexu suo manus meas alligavit. Ago confusioni meae gratias, quod nihil in illo cubiculo vidi praeter matrem et patrem. (Pater) rogabat, ut occiderem, mater, ut viveret; pater, ne nocens impunita esset, mater, ut ego innocens essem; pater recitabat legem de adulteris, mater de parricidis. et ultimam sententiam dixit: occidere [si] matrem (si) turpe est noluisse, non potui. ARGENTARIVS dixit: non est, quod me ex hoc habitu aestimetis: quod manus habeo, tunc non habui. et illud dixit: dat poenas tibi: perdidit virum, perdidit filium: aegrotanti non adsidebo, egentem non alam. omnia mihi libera sunt: iam vitam illi non debeo. [10] Ex altera parte multa sunt pulcherrime dicta, sed nescio an Graecis nostri cessuri sint. in hac controversia dixit DAMAS: *** habet aliquid corrupti haec sententia. LATRO dixit: quantum ego tunc questus sum cum fortuna mea, quod non et oculos perdidissem! SILO POMPEIVS dixit: fili, aut oculos erue aut manus commoda. Omnes aliquid belli dixerunt illo loco, quo deprensi sunt adulteri (et) dimissi. LATRO dixit: adulteros meos tantum excitavi. FVSCVS ARELLIVS illius sententiae frigidius dixit contrariam [illi sententiam]: adulteros interventu meo ne excitavi quidem. VIBIVS RVFVS dixit: adulteri marito non adsurrexerunt. POMPEIVS dixit: adulescens, denique adulteros excita. postquam tu venisti, securius iacent. LATRO dixit: 'erratis, qui me putatis manus non habere.' filium vocavi; ut intravit, ab adultero salutatus est. [11] FVSCVS dixit: fili, tuam fidem! ostende te integro manus me non perdidisse. controversiam mihi de te facit adulter: veni, utrius sis filius, indica. P. VINICIVS et pulchre dixit et nove (sen)sum etsi ab omnibus bene dictum: inrupi in cubiculum adulterorum � quid mentior, miser? aperto cubiculo expectabant adulteri. CESTIVS dixit: voca(vi) filium; risit adulter, tamquam qui diceret 'meus est'.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
