Latin
1.1.15 to 1.1.17
Seneca Maior, Controversiae 1.1.15-17
Not analysed yet
Quid ergo? unde haec de illo fama? nihil est iniquius his, qui nusquam putant esse subtilitatem nisi ubi nihil est praeter subtilitatem. et in illo cum omnes oratoriae virtutes essent, hoc fundamentum superstructis tot et tantis molibus obruebatur, nec deerat in illo sed non eminebat �et nescio an maximum vitium subtilitatis sit nimis se ostendere: magis nocent insidiae, quae latent; utilissima est dissimulata subtilitas, quae effectu apparet, habitu latet. [22] Interponam itaque quibusdam locis quaestiones controversiarum, sicut ab illo propositae sunt, nec his argumenta subtexam, ne et modum excedam et propositum, cum vos sententias audire velitis, et quidquid ab illis abduxerit molestum futurum sit. hoc quoque Latro meus faciebat, ut sententias amaret: cum condiscipuli essemus apud Marullum rhetorem, hominem satis aridum, paucissima belle sed non vulgato genere dicentem, cum ille exilitatem orationis suae imputaret controversiae et diceret: 'necesse me est per spinosum locum ambulantem suspensos pedes ponere', aiebat Latro: 'non mehercules tui pedes spinas calcant sed habent', et statim ipse dicebat sententias, quae interponi argumentis cum maxime declamantis Marulli possent. [23] Solebat autem et hoc genere exercitationis uti, ut (aliquo die) nihil praeter epiphonemata scriberet, aliquo die nihil praeter enthymemata, aliquo die nihil praeter has translaticias quas proprie sententias dicimus, quae nihil habent cum ipsa controversia implicitum sed satis apte et alio transferuntur, tamquam quae de fortuna, de crudelitate, de saeculo, de divitiis dicuntur; hoc genus sententiarum supellectilem vocabat. solebat schemata quoque per se, quaecumque controversia reciperet, scribere �et putant illum homines hac virtute caruisse, cum ingenium quidem eius et hac dote abundaverit! iudicium autem fuit strictius: non placebat illi orationem inflectere nec umquam recta via decedere, nisi cum hoc aut necessitas coegisset aut magna suasisset utilitas. [24] schema negabat decoris causa inventum sed subsidii, ut quod [palam] aures offensurum esset, si palam diceretur, id oblique et furtim subreperet. summam quidem esse dementiam detorquere orationem, cui esse rectam liceret.