# Controversiae 1.1.163-165

Seneca Maior, Controversiae, 1.1.163 to 1.1.165. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/1.1.163

[6] Tertiam fecit: cum quod utraque optat fieri non possit, an ea eligenda sit optio, qua ultio ad utramque perveniat. ait quae mortem optat: 'mea optio et te vindicat, tua me non vindicat; et hoc tibi mea optio praestat, quod +et+ mihi occiso raptore invidiam.' illa respondet: 'optio tua me non vindicat: vindictam tu meam putas non fieri quod volo, fieri quod nolo? etiam contumeliosum mihi erit te dignam videri, in cuius honorem (occidatur, me indignam, in cuius honorem) servetur. isto modo et mea te vindicat: nempe lex duas poenas scripsit vitiatori; alteram passurus est. non eris inulta, nam raptor non erit impunitus: habebit poenam, indotatam uxorem.' respondet eodem modo: morietur (utrique, tibi servabitur) sed non mihi. Quartam fecit quaestionem: si non potest utriusque rata esse optio, utra, quae (vale)at, dignior sit. ultimam non quaestionem sed tractationem (fecit: neminem) non raptorem impunitum futurum, si haec via impunitatis monst(ra)retur, ut, qui plures rapuisset, tutior esset; neminem non inventurum aliquam humilem, quae se in optionem commodaret. [7] FVSCVS ARELLIVS primam quaestionem hanc fecit: (an), qui duas rapuit, perire utique debeat: lex, inquit, quae dicit: RAPTA RAPTORIS AVT MORTEM OPTET AVT NVPTIAS de eis loquitur, qui singulas rapuerunt. non putavit quemquam futurum, qui una nocte raperet duas. non quaero, quid optetis; quod severissime optare potestis occupo: necesse est raptorem mori. quare? utrique raptae ultio debet contingere: utramque non potest ducere, utrique mori potest. una pars legis ad hunc raptorem pertinet, in qua mors est. putate enim utramque nuptias optasse: quid futurum est? in raptoris matrimonium ambitus erit. putate illum plures rapuisse quam duas: quid fiet? una nubet? nuptiae ad unam pertinebunt, mors ad omnes. qui duas rapuit, utique debet mori. quare? dicam. quod (quaeque) vult eligat: aut (mortem aut) nuptias optabunt aut altera mortem, altera nuptias; si nuptias (utraque aut altera mortem, altera nuptias) optaverint, non poterit fieri quod utraque volet. uno modo poterit fieri quod utraque volet: si utraque mortem optaverit. ergo fiat quo uno duae vindicari possunt. [8] hic tractavit: ne exemplum quidem utile esse non utique perire eum, qui duas rapuerit; nam hunc morem perniciosissimum civitati introduci, ut aliquis propter hoc non pereat, quia perire saepius meruit. reliquam partem controversiae Fuscus in haec divisit: utra optio honestior sit, utra iustior, utra utilior.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
