# Controversiae 1.1.181-187

Seneca Maior, Controversiae, 1.1.181 to 1.1.187. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/1.1.181

GALLIO illud, quod omnes scholastici transierunt, dixit: timere se, ne haec speculatrix esset et piratis occasiones omnes indicaret, aut certe, ne videretur; nolle se suspectum esse rei publicae. *** illi iurasse; timuit, ne puella videretur improbe ius iurandum exegisse: ne quid liberi sibi esset, adiecit iurasse se per patrem. [11] TRIARIVS dum sententiam parem illi captat, inepte dixit iurasse se et per orbam. aiebat enim CESTIVS valde fieri (praescium; si per) hanc orbam et iam iurasset. LATRO aiebat *** quoque ius iurandum ineptum esse; nihil enim minus convenire quam aliquem per patrem iurare patrem relicturae. Omnes honestam mentem puellae dederunt, omnes dixerunt eam (etiam) misericordia motam, non amore. solus POLLIO iudicio fecisse vult eam [etiam misericordia discessisse]; dixit enim illam non potuisse cum piratis vivere: ut primum honestam occasionem invenerit discedendi, discessisse. [12] Q. HATERIVS a parte patris pulcherrimam imaginem movit: coepit enim subito, quo solebat, cursu orationis (de)scribere, quasi exaudiret aliquem tumultum, vastari omnia ac rapi, corruere incendiis villas, fugas agrestium; et cum omnia implesset terrore, adiecit: quid exhorruisti, adulescens? socer tuus venit. GLYCONIS valde levis et Graeco sententia est: CHATAPONTOSON TON IDION GENETOSA ECHOMEN PATERA. tolerabilem dixit illam rem, cum iuris iurandi vim describeret: hoc esse, quod foedera sanciret, quo astringerentur exercitus: OPCHOS ESTIN MEISMA CHAI PARA PEIRATAIS PEPISTEUMENON. ARTEMON circa eundem sensum versatus est a parte adulescentis; cum dixisset relictum patrem, adiecit: LOIDOREI NUN TON ARCHIPEIRATEN, TON MIAIFONON, TON IEROSULON, EI THELEIS, CHAI TON EPIORCHON. 7. LIBERI PARENTES ALANT AVT VINCIANTVR. Quidam alterum fratrem tyrannum occidit, alterum in adulterio deprehensum deprecante patre interfecit. a piratis captus scripsit patri de redemptione. pater piratis epistulam scripsit: si praecidissent manus, duplam se daturum. piratae illum dimiserunt. patrem egentem non alit.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
