Latin
1.1.188 to 1.1.189
Seneca Maior, Controversiae 1.1.188-189
Not analysed yet
[1] PORCI LATRONIS. Da mihi epistulam esurientis istius: 'manus' inquit 'praecidantur'; in quam(cumque) corporis partem potius saevitia incurrat: cetera membra mea sunt, manus publicae sunt. Numquid (nimium) peto tyrannicida: 'talem me dimittite, qualem a piratis recepistis'? Non habeo, quod de fortuna queri possim [eum]: qui manus meas (praecidi voluit, ad manus meas) confugit. 'Si praecideritis' inquit 'manus'; si irasceris, scribe potius 'si occideritis'; tyrannicida exitum tyranni rogo. Non timeo, ne, quas manus piratae solverunt, iudices alligent. [2] Ex omnibus, quae mihi fortuna terra marique privatim mala publiceque congessit, tyrannum adulterumque, piratas, nihil expertus sum durius quam patrem: tyrannus, cum timeret manus meas, non praecidit. iniuria matrimonii nihil abstulit corpori. piratae, quasi beneficio meo viverent, gratis miseriti sunt. unum hostem inexorabilem habui. o felicem rem (publicam), quod sub isto inimico non ante tyrannidem navigavi! 'Genui' inquit, 'educavi': nempe istud beneficium et tyranno praestitisti et adultero. Has manus si per te redimere non potes, rem publicam appella. Adulter cum manibus sepultus, tyrannus cum manibus proiectus est. (In) magnis sceleribus iura naturae intereunt: non magis tu pater es quam illi fratres. Audite novam captivi vocem: tutus sum, si pater meus nihil habet. 'Quidquid habes pro redemptione filii mitte; non est, quod timeas: non deerunt tibi alimenta, cum dixeris tyrannicidae (te) patrem.' Pro adultero filio rogas(ti, pro tyrannicida non rogas): quaerite nunc, quomodo tyranni fiant. [3] CESTI PII. Cedo mihi epistulas patris. quaeris, unde habeam, cum mihi nullas miseris? (piratae mihi dederunt, ut primus legerem miser.) 'duplam dabo pecuniam': apparet, pro unico filio rogat. 'duplam pecuniam dabo': unam [pecuniam dabo iam] summam pro filio, alteram pro tyrannicida. 'si manus praecideritis'; hoc ne (in) adulteros quidem licet. 'Non habui pecuniam': sed rogare illos potes, et audacter roga: in misericordes piratas incidi. Quare non alo? quia captum filium tuum [agere] parum est si dixero non redemisti. Alere non possum: perdidi manus. non credis? epistulas lege: duplam pecuniam dabas, avaris dabas, piratis dabas. sic excusabant piratae ipsi se mihi, cum praeciderent manus: 'pater iussit'; aiebant: 'magnum facinus est, sed magno licet.' [4] 'Egens sum' inquit: mentiris, cedo mihi patris mei censum. 'Quid ergo, ales patrem?' dimissus fortasse promittam, cum rogaveris; nihil paciscor: etiamnunc manus meas petis.