# Controversiae 1.1.190-196

Seneca Maior, Controversiae, 1.1.190 to 1.1.196. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/1.1.190

*** Nega tuam esse epistulam, et habes argumentum; dic: 'ego rogare etiam pro adultero soleo'. 'Qui non aluit' inquit 'patrem, adligetur': plus de manibus meis timui. CORNELI HISPANI. Quid me rogarit pater, nescio: publica vindicta cruentum gladium privato tyranno impressi. Captum me piratae nihil amplius quam alligaverunt. 'Duplam pecuniam dabo.' quid? plus polliceris quam petitur? unde tantas patrimoni vires habes? etiamnunc tamquam (quantumlibet facile hausurus ex) tyranni arca loqueris? Corrupit frater uxorem meam, quam nec tyrannus violaverat. Vt pretium piratae constituerunt, gavisus sum: ('salvus sum') inquam, 'locuples est pater; poterat dare, etiamsi duplam poposcissent!' Remiserunt me rei publicae cum manibus, patri cum epistulis. [5] POMPEI SILONIS. Pactus sum de redemptione, scripsi patri. quicumque pro tyrannicida vestro pependistis, certum habeo, solliciti optatis, ut hae litterae ad patrem perveniant. 'Egeo' inquit: sic subito? Quod ex toto emi non debet, duplo emit. ARELLI FVSCI patris. Causam meam tenui apud eos, qui nihil debebant manibus meis. Tunc primum egere (se) querit(ur) iste, cum manus meas vidit. Quid mirum, si non putaverant turpe piratae accipe(re) mercedem, quam pater dabat? 'Ades, Pietas: si sancte vixi, si innocenter, effice, ut iste manus meas qui odit desideret.' Tarde mihi epistula solvi videbatur. Hoc prorsus fabulis, repleto sceleribus nostro saeculo, deerat, ut narretur aliquis solutus a piratis, adligatus a patre. [6] BLANDI. Hic, qui unde vivat non habet, quam care tyrannicidas vestros emancat! Quid ais, pirata fili, piratarum magister, eius crudelitatis emptor, cuius nec pirata venditor est? ROMANI HISPONIS. 'Pater piratis salutem': hanc eripis filio. 'duplam dabo': quid necesse est? potui vilius solvi. 'ut praecidatis manus': obstipuerunt piratae, et cum dimitterent, dixerunt: 'indica patri tuo non omnia piratas vendere.' MENTONIS. Adhuc, iudices, tamquam pro meis manibus egi; verum confitendum: vobis remissae sunt. exhibeo, res publica, piratarum depositum tibi: manus hae tuae salvae ad te perlatae sunt. fac quod voles, illud unum rogo: si peccaverunt, cuilibet tu vinciendas trade; si isti trades, sic alligabit, quomodo (qui) voluit praecidere.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
