# Controversiae 1.1.201-206

Seneca Maior, Controversiae, 1.1.201 to 1.1.206. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/1.1.201

[10] PORCI LATRONIS. Fili, nihil amplius quam famem deprecor; si tamen inexorabilis es, illud pro beneficio peto, ut aut tamquam adulter moriar aut tamquam [adulter] tyrannus. Par erat utriusque fortuna illo tempore: [ut] tu alligatus eras, ego in senectute immobilis et vincto simillimus; tu in solitudine mei, ego in omnium meorum solitudine; tu lucem non videbas, ego etiam oderam. hoc unum inter nos interest, quod tu etiam a piratis cibum accepisti. BLANDI. Deprecabar non pro adultero sed pro domo, ne fratrem occideret, tyrannicidam inquinaret, patrem respergeret. roganti mihi et has interponenti manus paene praecidit. Haec sententia deridebatur a LATRONE tamquam puerilis: hoc ei provisum est, ut aliquem ex suis reliquisse videatur, quem non occiderit. VIBI RVFI. Hae nempe scripserunt epistulam manus; praebeo. praecide et ale. POMPEI SILONIS. LIBERI PARENTES ALANT AVT VINCIANTVR: ad te legem meam transfero: licet alliges et alas. [11] Divisio. Fere (omnes) hac usi sunt divisione: an lex causam nec patris nec filii aestimet, sed omnis pater a filio alendus sit. (LATRO) dixit legem hanc pro malis patribus scriptam esse; bonos etiam sine lege ali. (si) non omnes alendi sunt, an hic alendus sit. hanc quaestionem Latro in haec divisit: an alendus sit, qui filium a piratis non redemit. hoc loco quaesit, an non potuisset redimere, an noluisset. deinde, (an) alendus sit, etiam si praecidi filii manus voluit. novissime, an praecidi voluerit. [12] HISPO ROMANIVS separatim quasi iuris quaestionem fecit: an, qui non redemit filium, non possit ab eo alimenta petere; sed hoc utraque quaestio continet, ut aiebat GALLIO, et prior, in qua quaeritur, an omnis pater alendus sit; dicitur enim: quid, si quis filium excaecaverit? quid, si quis non redemerit? et cum ad alteram quaestionem ventum est, in qua quaeritur, an hic pater alendus sit, nihil aliud potest dici, quare non alatur, quam quod non redemit, quam quod duplam promisit, ut manus praeciderentur.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
