Latin
1.1.207 to 1.1.209
Seneca Maior, Controversiae 1.1.207-209
Not analysed yet
Graecorum improbam quaestionem satis erit in eiusmodi controversiis semel aut iterum adnotasse: an in tyrannicidam uti pater hac lege possit: quasi sacras et publicas manus esse, in quas sibi ne piratae quidem licere quicquam putent. nostri hoc genus quaestionis submoverunt. [13] SILO POMPEIVS non eis tantum usus est quibus ceteri, cum dicerent non debere hunc patrem ali, quod non redemisset filium et quod praecidi manus filio voluisset, sed a privatis causis transit ad publicam causam; dixit enim non debere ali hominem perniciosum rei publicae, qui tyrannum filium habuisset, qui non occidisset, qui desideraret amissum, qui vindicaret; et negavit ullam aliam illi causam esse persequendi tyrannicidam nisi libertatem publicam, et descripsit mores hominis impii, cruenti, quia per liberos non posset, per piratas tyrannidem exercentis. quae ut liberius diceret, patronum filio dedit. et illud in hac parte laudatum est [a] Silone declamante: coeperat hoc tractare, non debere ali tyranni patrem; omnibus faventibus illum fame necandum. et cum diu pressisset illum tyranni patrem esse, adiecit: aude postulare, ut illud tibi prosit, quod tyrannicidae pater es. BLANDVS hunc sensum, cum postero die declamaret, in ironiam vertit, et, cum obiecisset, quod tyranni pater esset, adiecit: nolite illum aversari; habet quod apponat: et adulteri pater est. [14] Colorem pro patre alius alium introduxit. FVSCVS iratum se illi confessus est fuisse, quod fratrem in conspectu patris occidisset, et huic loco vehementer institit, quom nemo hoc tyrannus, nemo pirata fecisset. 'iratus' inquit 'ob hoc ipsum fui, quod hoc scelere etiam tyrannicidium inquinaveras; apparet te morbo quodam adversus tuos furere.' et servavit hunc actionis tenorem: 'iratus fui hodieque irascor nec queror.' nec se demisit in preces aut rogavit sed iure patrio usus est. illud ad excusandam epistulae crudelitatem adiciebat: scripsi piratis non eo animo, ut manus tibi praeciderentur, sed ut exprobrarem tibi cruen(ta)tas in conspectu patris fraterno sanguine manus. tuto autem scribebam; sciebam enim piratas non facturos, nisi pecuniam accepissent, quam non mittebam; denique nec praeciderunt. et si sperassent, utique praecidissent, sed apparuit illas epistulas irascentis esse, non promittentis. in ultimo descripsit, quam miser futurus esset alimenta accipiens illis manibus, quas paulo ante spectaverit fratrem occidentes, et adiecit, quod aiebat praeceptore suo dicente summa cum admiratione exceptum, illud Homeri (in) Priamo dictum [Il. 24,478-479]: