# Controversiae 1.1.210-216

Seneca Maior, Controversiae, 1.1.210 to 1.1.216. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/1.1.210

(CHAI CHUSE CHEIRAS DEINAS, ANDROFONOUS, AI OI MOLEAS CHTANON UIAS.) [15] SILO POMPEIVS et ipse iram fassus est; aiebat enim non habiturum fidem, si negasset iratum fuisse, sed irae causam non dixit quam Fuscus: transeundas aiebat eas offensas, quibus ille gloriaretur. hanc causam posuit, quod relictus esset ab unico filio, quod invito se navigasset, cum videret senem, orbum, iam paene egentem. iam tum illum fugisse, ne aleret. et ad preces patrem deduxit et rogavit in epilogo filium. Et SPARSVM hoc colore declamasse memini, hominem inter scholasticos sanum, inter sanos scholasticum. [16] CESTIVS (longe) alio colore [longe] usus est: dixit non iram fuisse illam patris sed calliditatem. 'non habebam' inquit 'unde redimerem. quem rogarem pecuniam in tam avara civitate, in qua ne filii quidem patres alunt? usus sum consilio: sciebam piratas non crudeles esse sed avaros. volui efficere, ut desperarent +non+ illum redimi et propter hoc supervacuum et sum(ptui) futurum dimitterent. an prudenter cogitaverim, nescio; interim, feliciter cogitavi: post epistulas illas, quas accusat, dimissus est.' LATRO totum se ab istis removit coloribus et advocavit vires suas tanto totius actionis impetu, ut attonitos homines tenuerit; hoc enim colore usus est: nescio, quid scripserim. olim iam mihi excussa mens est. ex quo vidi filium unum in arce, alterum in adulterio, tertium in parricidio, ex quo respersus sum fili morientis sanguine, ex quo relictus sum solus, orbus, senex, odi meos. hic color illius viribus approbandus est; quanta enim vi opus est, ut aliquis accusando se miserabilem faciat! [17] ALBVCIVS omnes colores miscuit, et, ut hoc liberum esset, patronum patri dedit nec voluit narrare. a propositione coepit: alumenta pater a filio petit. deinde, cum ad defendendum venit quod scripsit duplam se daturum, si manus praecidissent, primum Latroniano colore usus est: hoc, inquit, respondeo: nescit, quid fecerit, (in) insaniam malis actus est. hic philosophumenum locum introduxit, quomodo animi magnis calamitatibus everterentur, deinde anthypophoran sumpsit: 'mentiris, ille vero iratus fuit.' cogis, inquit, me dicere iratum tibi merito fuisse; (et) exsecutus est omnia; hoc illi inter cetera obiecit, quod occupat(urum arcem) fratrem suum ignorasset aut dissimulasset, ut tyrannicidio quoque eius commendationem (de)traheret. deinde ad illum colorem redit Cestianum: sed puta illum consilio fecisse quae fecit; quid ergo? quid iste tamen dicit? quare scripsisti? nihil dicit: flet, mori vult, sed non fame.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
