# Controversiae 1.1.217-226

Seneca Maior, Controversiae, 1.1.217 to 1.1.226. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/1.1.217

[18] In hac declamatione ALBVCIVS hanc sententiam dixit dubiam inter admirantes et deridentes: panem, quem cani das, patri non das. GLYCON egregie dixit: ELEESATE AUTON UIOS CHINDUNEUEI MATERA THREPSAI. GARGONIVS fuit Buteonis auditor, postea scholae quoque successor, vocis obtusae sed pugnacissimae, cui Barrus scurra rem venustissimam dixit: centum raucorum vocem habes. hic putavit se vafrum colorem excogitasse pro patre: ego, inquit, dictavi: 'duplam dabo, si manus non praecideritis'; librario una syllaba excidit, 'non', et scripsit 'si praecideritis'. digna res, quae voce illa diceretur! ARTEMON dixit: FILOTEXHNE PATER, CHAI SOI TIMOREIN APOCHNEI TIS; ADAEVS dixit: EIDOMEN TACHINON SCHAFOS. CHAI TIS TON ANTIONTON EN TOUTO TO SCHAFEI PATEO ESTIN; NICETES dixit: DIPLA DOSO, AN APOCHOPSETE TAS CHEIRAS. EZETOUN OI PEIRATAI ME TI ETURANNSAS; ME TI EMOICHEUSAS; 8. QVI TER FORTITER FECERIT, MILITIA VACET. Ter fortem pater in aciem quarto volentem exire retinet; nolentem abdicat. [1] PORCI LATRONIS. Miserrimus pater iam non viderem filium, nisi abdicarem. Fortis plus quam legi aut patri (satis) est tertio mihi non redit sed relatus est. quod patriae superest, patri vindico. Fugit me filius, et quidem ad hostem. Quousque pavidus proeliorum nuntios expectabo? filii mihi vacationem peto. CESTI PII. Abdico filium, ut habeam. Non minus vacatio mea rei publicae profuit quam militia: duxi uxorem. sic descendit in narrationem: tertio audivi velut denuntiantes deos: faceret adulescens iam felicitatis suae finem. ego advocationem in unam pugnam petii. accidat, inquam, quidquid timeo, si illum amplius in aciem dimisero; cum diis pactus sum. 'Non timeo' inquit; hoc est, cur timeam. Obicitur mihi, quod me filius oderit. [2] ARELLI FVSCI patris. O me filio pugnante iam lassum! Magna omina sunt: nihil hoc putas, quod viri fortis pater timeat? Miserum me, iam hosti nimis notus es, iam pro te nescioquid etiam lex timet. miraris, si, quod legi satis est, patri nimis est? 'Numquid luxuriam' inquit 'obicis?' ego vero te etiam hortari possum in voluptates: quousque duro castrorum iacebis cubili? quousque somnum classico rumpes? quousque cruentus vives? simus hilares: trium victoriarum vota solvenda sunt. Tot acies sustinuisti, tot vulnera; possum cum re publica queri: sero dimitteris. Subinde audio te dicentem: 'malo gloriam quam vitam.' hoc ergo me exanimat, quod mori tibi tam facile est. Denique uno quiesce bello.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
