# Controversiae 1.1.235-237

Seneca Maior, Controversiae, 1.1.235 to 1.1.237. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/1.1.235

MARVLLI. Sine me aliquod meritum in patriam conferre: adhuc militia mea legis munus est. Pugnabo et abdicatus, nec verebor, ne (in)utilis sit opera mea patri(ae): Athenienses abdicato vicerunt duce. quantum inter me et illum interest! ille abdicationem virtute delevit, ego merui. [7] Divisio. Prima quaestio illa ab omnibus facta est vulgaris: an filius ob id, quod sui iuris sit, abdicari possit. deinde, an debeat. haec tota tractationis est. Graeci illam quaestionem primam solent temptare, quam Romanae aures non ferunt: an vir fortis abdicari possit. non video autem, quid adlaturi sint, quare non possit, nam quod et vir fortis est et totiens fortiter fecit, non plus iuris illi adfert, sed plus commendationis. [8] Colorem a parte patris quidam duriorem fecerunt; voluerunt enim videri invisum filio patrem, itaque illum malle (cum) hostibus vivere quam cum patre. paene omnes: esse adulescentem insatiabilem gloriae et propter (id) ipsum patri et moderandum et continendum. quidam ex toto ad patris indulgentiam refugerunt et non disputaverunt hoc modo, quo SILO POMPEIVS disputavit, qui sic divisit, ut diceret: etiamsi patrem non haberes, desinere debebas; qui patrem habes, desinere debes, quia pater vetat. [9] aut illo modo, quo GALLIO, qui sic divisit hanc partem: hoc impero rei publicae (causa), tua causa, mea causa. sequentia duo videris quemadmodum potuerit implere; illud, rei publicae causa se imperasse, sic tractavit: primum, ut pluribus iuvenibus pateat ad virtutem aditus, non debere omnem occasionem fortiter faciendi ab uno occupari. deinde, expedire rei publicae non videri ex uno pendere: futurum, ut animi et hostium crescerent et suorum frangerentur, si casu ter fortis occidisset. ad ultimum, utile esse rei publicae ter fortem servari, ut sit, qui ostendatur iuventuti: iam illum magis posse ornamentum esse quam praesidium. illum sensum veterem, 'iam pro viro forti nescioquid etiam lex timet', hoc loco Gallio posuit: haec quoque, inquit, ter viro forti aut diffidit aut consulit.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
