Latin
1.1.238 to 1.1.241
Seneca Maior, Controversiae 1.1.238-241
Not analysed yet
[10] Ne illam quidem secuti sunt tractationem, qua usus est Blandus, qui dixit: militia tibi supervacua est, invidiosa est, periculosa est. supervacua est, quia non cogeris, immo verecunde vetaris. gloriae causa aliquis militat: consecutus es gloriam; vacationis causa: consecutus es; praemii (causa): tria domi praemia sunt. et sic transit, ut diceret invidiosum esse unum hominem totiens optare omnes honores intercipere; quam periculosa res esset invidia, quam magnos viros oppressisset. hic exempla. periculosam esse militiam eodem modo collegit quo ceteri. illud unum [non] adiecit de lege, non posse iam illum fortiter facere, quia omnes illum hostes peterent; et adiecit: ideo lex ter fortem dimisit; scit illum iam observari ab hoste. [11] His ergo omissis illi, qui amantem patrem induxerant, hoc genere egerunt: non possum pati, non possum desiderium tui sustinere. hoc loco AESCHINES ex novis declamatoribus, cum diceret: non me gloria cupidiorem tui fecit, non omnibus admiranda virtus, 'confitebor' inquit 'adfectus patris, quos ut quisque volet interpretetur: OUTOS AN CHAI DEILON EFILOUN.' videbatur hic, dum indulgentiam exprimit, non servasse dignitatem patris. Placebat autem LATRONI potius ratione retinere patrem quam affectu, cum in ratione habeat aliquem locum et affectus. [12] ASPRENAS colorem secutus est longe alium; dixit enim se non negare rei publicae viri fortis operas, sed ad necessarios casus reservare: si magnum aliquod bellum incidat, tunc et veteranos vocari ad arma. et illa sententia eius hoc loco valde laudata est: nunc illi militent, quibus necesse est; tu militabis, si erit necesse. sic venisse populum Romanum ad Scipionem Aemilianum, cum maius bellum Numantinum apparuisset, quam quod sustinere alii duces possent; magnum intervallum inter Carthaginem et Numantiam Scipioni datum. sic ad Pompeium, cum piratae maria clausissent. magna praesidia non esse consumenda. hoc loco Asprenas de lege dixit et ipse sententiam: videlicet ad hos casus lex ter fortem seposuit.