# Controversiae 1.1.242-248

Seneca Maior, Controversiae, 1.1.242 to 1.1.248. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/1.1.242

[13] A parte filii colorem induxerunt quidam, ut illum cupidum gloriae et bellicosum facerent. NICETES quidem hoc usus est verbo: PARASTESOMEN AUTOR TOIS DICHASTAIS AREIMANION, et sic egit, ut quereretur, quod cessarent manus suae, quod inermes essent. LATRONI non placebat hic color: malebat adulescentem iudicio quam morbo militare. hoc est, inquit, quod pater efficaciter dicat: detrahere illum operibus suis glo(riam ut te)merarium, sanguinarium, quem nec pater possit retinere nec lex dimittere. [14] Quidam pacti sunt cum patre tamquam MENTO, qui dixit semel tantum militare se velle, ut aliquid videretur rei publicae supra legem praestitisse. quidam perpetuam denuntiaverunt militiam: quamdiu vires fuissent, non defuturum rei publicae (virum) fortem. non probabat hunc colorem LATRO: negabat patri abscidendam spem filii in perpetuum. VIBIVS RVFVS hoc colore egit, quo Mento, sed illud adiecit: pervenire ad se voces invidentium illas: 'numquid amplius pugnavit quam dum necesse illi fuit?' quidam hoc quoque compositum et simulatum inter nos putaverunt, ut ego militare vellem, tu vetares. [15] LATRO vehementer egit a parte patris et adiecit: abdicato quoque non permittam exire: iniciam manus, tenebo, novissime ante limen exeuntis cadaver hoc sternam. ut ad hostem pervenias, patrem calca. Putabat PLANCVS, summus amator Latronis, hunc sensum a Latrone fortius dictum, a LESBOCLE Graeco tenerius, qui dixit sic: CHEISOMAI OS TEICHOS, (OS) TAFRON UPERBETHI CHAI PATERA. FVSCVS ARELLIVS religio(sum) patrem induxit ominibus territum; aiebat praeceptorem suum in hac controversia describentem pericula futuri proelii ab hoc Homeri versu coepisse: DAIMONIS, FTHISEI SE TO SON MENOS. GLYCON dixit: OPSESTHE, POS THANATON CHATAFRONO TOUTON PATER EIMI. DIOCLES CARYSTIVS dixit: AN EPITUCHES, MIAN PROSTHESEIS ARISTEIAN AN D APOTUCHES, TREIS ARISTEIAS APOLESEIS. [16] GLYCON dixit: OUCH ESTIN EUOIONISTION UPO CHLAIONTOS PROPEMPESTHAI. AESCHINES, non ille orator (tunc enim non declamandi studium erat) sed hic ex declamatoribus novis dixit, cum denuntiaret filio periculum et praesagiis tangi se diceret: ESTIN TI PATER EIS UIOU TUCHEN MANTICHOTATON.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
