# Controversiae 1.1.254-258

Seneca Maior, Controversiae, 1.1.254 to 1.1.258. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/1.1.254

Pars altera. Crescere ex mea proposuit invidia homo, qui se melius iactare potest quam defendere. Iustus meus metus est, ne heredem ingratum scribam, inimicum relinquam. Etiamsi tu non odisti eum, qui mihi fecit iniuriam, ego odi eum, qui fecit tibi. Desinit esse filius, qui non tantum abdicatus sed et ab alio adoptatus est. Audite, quam valde eguerim: fratrem rogavi! Quis es tu, qui de facto patrum sententiam feras? Ad te arbitrum odia nostra non mittimus; iudices habemus deos. Extra controversiam dicta. Alfius Flavus praetextatus apud Cestium controversias declamabat. Semper autem commendabat eloquentiam eius aliqua res extra eloquentiam: in puero [eloquentia] lenocinium erat ingenii aetas. Sacerdos prostituta [2] SACERDOS CASTA E CASTIS, PVRA E PVRIS SIT. Quaedam virgo a piratis capta venit; empta a lenone et prostituta est. venientes ad se exorabat stipem. militem, qui ad se venerat, cum exorare non posset, colluctantem et vim inferre volentem occidit. accusata et absoluta et remissa ad suos est. petit sacerdotium. contradicitur. Sacerdos vestra adhuc in lupanari viveret, nisi hominem occidisset. Quid mihi sacerdotem, cuius precaria est castitas? Id enim deerat, ut eas templa recipiant, quas aut carcer aut lupanar eiecit. Indignam te sacerdotio dicerem, si transisses per lupanar. 'Fortuna pati coegit, et misereri debent omnes mei'; at nos non facimus miserandas sacerdotes, nec est apud nos maximus honor ultimorum malorum solacium. Ita domi custodite est, ut rapi posset; ita cara fuit suis, ut rapta non redimeretur; ita raptae pepercere piratae, ut lenoni venderent; sic emit leno, ut prostitueret; sic venientes deprecata est, ut ferro opus esset. Movet me respectus omnium virginum, si in civitate nulla inveniri potuit neque meretrice castior neque si quis dubitabat, an meretrix esset, audiat, quam blanda sit. Putemus tres sacerdotium petere, unam quae capta sit, alteram quae prostiterit, tertiam quae hominem occiderit: omnibus nego.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
