Latin
1.1.259 to 1.1.267
Seneca Maior, Controversiae 1.1.259-267
Not analysed yet
Pars altera. Volueruut dii esse miraculo in captiva libertatem, in prostituta pudicitiam, in homicida innocentiam. Narrate sane omnes tamquam ad prostitutam venisse, dum tamquam a sacerdote discesserint. Quam pudica sit, miles ostendit; quam innocens, iudex; quam felix, reditus. Inter tot pericula dii non servassent, nisi sibi servaturi fuissent. Totus populus ad servandam pudicitiam contulit quidquid ad violandam attulerat. Dicat diis pudicitiam, quibus debet. Extra. Longe recedendum est ab omni obscenitate et verborum et sensuum. quaedam satius est causae detrimento tacere quam verecundiae dicere. Incesta de saxo [3] INCESTA SAXO DEICIATVR. Incesti damnata, antequam deiceretur, Vestam invocavit. deiecta vixit. repetitur ad poenam. Id enim deerat, ut modestior in saxo esset quam in sacrario fuerat. Dubitari potest, quin usque (eo) deicienda sit, donec efficiatur, propter quod deiecta est? patrocinium suum putat pereundi infelicitatem. quid, importuna mulier, precer, nisi ut ne bis quidem deiecta pereas? Exponam, cum quo stuprum vel quando commiserit? quia probavi ista, damnastis. Non putas legem cavisse, ut perires, quae cavit, quemadmodum perires? Male de diis aestimas, si sacerdoti suae tam sero succurrunt. Ita dii damnatam maluerunt absolvere quam sacerdotem? Pars altera. Damnata deiecta est, absoluta descendit. Putares puellam non deici sed demitti. Lex sacerdotem non ad saxum usque differret, nisi sententiam expectaret deorum. Erat altitudo montis etiam secure despicientibus horrenda. Fortis sine manibus [4] ADVLTERVM CVM ADVLTERA QVI DEPREHENDERIT, DVM VTRVMQVE CORPVS INTERFICIAT, SINE FRAVDE SIT. liceat adulterium in matre et filio vindicare. vir fortis in bello manus perdidit. deprehendit adulterum cum uxore, de qua filium adulescentem habebat, imperavit filio, ut occideret: non occidit, adulter effugit. abdicat filium. contradicit. Solus ego ex omnibus maritis nec dimisi adulteros nec occidi. Quis non putet aut me sine filio fuisse aut filium sine manibus? Conceptus est iste �ex quo, sciemus, cum adulteros deprendere. Tunc primum sensi ad filium quam ad gladium cucurri. In bella non venit et ante patriae quam patri negavit manus. Vsque eo pugnavit pro vobis, ut pro se non posset. adulescens, quos dimisisti sequere. 'Non potui' inquit 'matrem occidere': quo sis excusatior adice et 'patrem'.