# Controversiae 1.1.268-274

Seneca Maior, Controversiae, 1.1.268 to 1.1.274. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/1.1.268

Pars altera. Alterum putavi parricidium matrem coram patre occidere. Non semper scelera nostri iuris sunt, et truces quoque animos misericors natura debilitat. In tam inopinati flagitii spectaculo toto corpore stupui. pater, tibi manus defuerunt, mihi omnia. Priusquam in mei memoriam reverterer, exierunt. Maius erat scelus quod imperabas quam quod deprehenderas. Si quid exegeris maius viribus meis, dicam: ignosce, non possum. ignoscit filio pater navigationem recusanti, si non ferat mare; ignoscit non sequenti castra, si non potest, quamvis pater ipse militaris sit. Ipsam legem recita: 'liceat marito, liceat et filio'; quare tam multos nominat, nisi quod putat esse aliquos, qui non possint? Exierunt adulteri inter patrem debilem et filium stupentem. Raptor duarum [5] RAPTA RAPTORIS AVT MORTEM AVT INDOTATAS NVPTIAS OPTET. Vna nocte quidam duas rapuit. altera mortem optat, altera nuptias. Stupro accusatur, stupro defenditur; cum altera rapta litigat, alteram advocat. vindicate, patres, fortior publicae disciplinae severitas surgat: iam binae rapiuntur! Coit populus velut publico metu territus et vix credens duos fuisse raptores. Alteram iniuriae rapuit, alteram patrocinio. Perieras iam, raptor, nisi bis perire meruisses. Si te ante rapuisses et nuptias optasses, deinde hanc vitiasset antequam nuberes, negares illum iubente rapta debere mori? Nihil amplius raptori praestare potes quam ne tua lege pereat; contra alienam legem nullum ius habes. Tu raptori praestas, ut illum ipsa non occidas; non potes praestare, ne quis occidat. Pars altera. Inter pares sententias mitior vincat. Refer Virginiam, die Lucretiam; plures tamen Sabinae sunt. Contumeliosum mihi erit te dignam videri, in cuius honorem homo occidatur, me dignam non videri, in cuius honorem servetur. Archipiratae filia [6] Captus a piratis scripsit de redemptione; non redimebatur. archipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret se uxorem, si dimissus esset; iuravit. relicto patre secuta est adulescentem; duxit illam. orba incidit: pater imperat, ut archipiratae filiam dimittat et orbam ducat. nolentem abdicat.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
