Latin
1.1.275 to 1.1.279
Seneca Maior, Controversiae 1.1.275-279
Not analysed yet
Bonae spei uxor, bonae spei nurus, quae amare potest vel captivum, odisse vel patrem. 'In carcere' inquit 'ac tenebris iacebam'; narra, obsecro, soceri beneficia! Puella non misericordia mota sed libidine. Pars altera. Eo me loco non deseruit, in quem venire etiam pater timuit. Vidisses membra vinculis pressa, macie retractos introrsus oculos, attritas catenis et inutiles manus; talem quis amare nisi misericors potest? In tot consulatibus Marius nihil habet clarius quam se auctorem. Pompeium si hereditariae extulissent imagines, nemo Magnum dixisset. Servium regem tulit Roma. Quid tibi videntur illi ab aratro, qui paupertate sua beatam fecere rem publicam? Non possumus una felices esse: quod solemus, una infelices erimus. A piratis tyrannicida dimissus [7] LIBERI PARENTES ALANT AVT VINCIANTVR. Quidam alterum fratrem tyrannum, alterum in adulterio deprehensum deprecante patre interfecit. a piratis captus scripsit patri de redemptione. pater piratis epistulam misit: si praecidissent illi manus, duplam pecuniam se daturum. piratae illum dimiserunt. pater in egestatem incidit, petit alimenta. negantem vult in vincla ducere. contradicit. 'Si praecideritis'; si irasceris, scribe potius 'si occideritis'; tyrannicida exitum tyranni rogo. non timeo, ne, quas manus piratae solverunt, iudices alligent. Pro adultero filio rogas: quaerite nunc, quomodo tyranni fiant. 'Duplam dabo': apparet, pro unico filio rogat. 'Duplam dabo': alteram pro filio, alteram pro tyrannicida. 'si manus praecideritis': hoc nec adultero fecimus nec tyranno. Etiamnunc manus meas petis. nega tuam esse epistulam, et habes argumentum; dic: 'ego rogare etiam pro adultero soleo'. Remiserunt me rei publicae cum manibus, patri cum epistulis. Hoc nostro saeculo ad fabulas deerat, ut narraretur aliquis solutus a piratis, alligatus a patre. Eius crudelitatis emptor, cuius nec pirata venditor. 'Duplam dabo': quid necesse est? potui vilius solvi. 'ut praecidatis manus': obstipuere praedones et 'indica' inquiunt 'patri non omnia piratas vendere'. Qualem optem patrem, nescio: dives debilitat, egens alligat. neutrum manibus meis expedit. Vbi est patrimonium tuum, quo tyrannos instruis, quo adulteros facis?