# Controversiae 1.1.31-35

Seneca Maior, Controversiae, 1.1.31 to 1.1.35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/1.1.31

ALBVCI SILI. Tollite vestras divitias, quas huc atque illuc incertae fortunae fluctus appellet, redite in gratiam: innocens sum. [11] Pars altera. VALLI SYRIACI. Crescere ex mea proposuit invidia; sequemur senes quo vocat ambitio iuvenilis, et contionem illi praebebimus? melius se potest iactare quam defendere. Ecquid iustus metus meus [tu] est, ne heredem ingratum scribam, inimicum relinquam? Inter cetera, quae mihi cum inimico fateor esse communia, et hoc est: infelicissimam ambo et tristissimam egimus vitam, excepto uno quod alter alterum egentem vidimus. Proici me adiectis verborum contumeliis iussit, ad caelum manus sustulit fassus huius se spectaculi debitorem, et tunc primum fratri vitam precatus est. Laetitiam parati patrimonii, ut ex tanto calamitatium stupore, nullam percepi, nisi quod isti daturus omnia eram, illi negaturus. Liquet nobis deos esse: qui non aluit eget; qui in domum suam fratrem non (re)cepit in publico manet. Aequavit iam potentiam meam cum illius potentia fortuna, nisi quod haec prior facere non possum. Adoptavi te, cum abdicatus es; cum adoptas, abdico. [12] VIBI RVFI. Cum egerem, aiebam: 'satis se vindicavit, quod a dispensatore locupletis inimici consors modo omnis fortunae diurnum petam'. MARVLLI. Ille autem audebit rogare, qui mori malit quam sua verba sibi dici? Multis debeo misericordiam, multis tuli: quisquis est, qui me ulla calamitate similis effingit, perinde habeo ac si gradu cognationis attingat. Scio, quam acerbum sit supplicare exteris; scio, quam grave sit repelli a domesticis; scio, quam crudele sit cotidie et mortem optare et vitam rogare. Etiamsi tu non odisti eum, qui mihi fecit iniuriam, ego odi eum, qui fecit tibi. [13] Divisio. Divisio controversiarum antiqua simplex fuit; recens utrum subtilior an tantum operosior, ipsi aestimabitis: ego exponam, quae aut veteres invenerunt aut sequentes adstruxerunt.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
